Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/348

Haec pagina nondum emendata est

Formula:0663

0663A Christianis idola fabrefacere, aut vendere adoraturis, ac quidem cum aliud non habent, unde vivant (cap. 5). Prohibet etiam aedificationem templi, arae, aediculae, domus in honorem idolorum (cap. 8). Quin etiam negotiationes mercium earum, quae ad idololatriam pertinent (cap. 11): a festis quoque diebus etiam entraordinariis abstinendum (cap. 13): neque servis licere ministros esse idololatriae (cap. 18): neque licitam militiam, in qua militandum sit sub signo diaboli (cap. 19); dejerationem omnem me Hercule, medius Fidius, nec non abjurationem Jupiter tibi sit iratus, et sabsecutam, responsionem, imo tibi, damnat et execratur. Caeterum in perlegendo hoc tractatu discretione opus est: quae enim velut generalia principia Tertullianus hic ponit, fere omnia vera sunt; non autem omnia vera sunt, 0663B quae exinde deducit. Lump.

CAPUT PRIMUM.

Principale crimen generis humani, summus seculi reatus, tota caussa judicii, idololatria. Nam etsi suam speciem tenet unumquodque delictum, etsi suo quoque nomine judicio destinatur, in idololatriae tamen crimine expungitur. Omitte titulos, operas recognosce: idololatres, idem homicida est. Quaeris quem occiderit? si quid ad elogii ambitionem facit, non extraneum, nec inimicum, sed se ipsum. Quibus insidiis? erroris sui. Quo telo? offensa Dei. Quot plagis? quotquot idololatriis. Qui negat idololatren perisse, is negabit idololatren homicidium fecisse. Proinde adulterium 0663C et stuprum in eodem recognoscas: nam qui falsis deis servit, sine dubio adulter est veritatis, quia omne falsum adulterium est. Sic et in stupro mergitur. Quis enim immundis spiritibus operatus, non conspurcatus et constupratus incedit (Ezech., XXIII)? Atque adeo Scripturae sanctae stupri vocabulo utuntur in idololatriae exprobratione. Fraudis conditio ea est opinor, si quis alienum rapiat, aut alii debitum deneget, et utique erga hominem admissa fraus maximi criminis nomen est. Atenim idololatria fraudem Deo facit, honores illi suos denegans, et conferens aliis, ut fraudi etiam contumeliam conjungat. Quod si tam fraus quam stuprum atque adulterium mortem afferunt, jam in his aeque idololatria de homicidii reatu non liberatur. Post talia crimina, tam exitiosa, 0663D tam devoratoria salutis, caetera quoque aliquem ad modum et seorsum proinde disposita, in idololatria conditionem suam repraesentant. In illa et concupiscentiae saeculi. Quae enim idololatriae solemnitas sine ambitione cultus et ornatus? In illa lasciviae et ebrietates, cum plurimum victus et ventris et libidinis caussa frequentantur. In illa injustitia. Quid enim injustius ea, quae justitiae Patrem nescit? In illa etiam vanitas, quum tota ejus ratio vana sit; in illa mendacium, 0664A quum tota substantia ejus mendax sit. Ita fit, ut omnia in idololatria, et in omnibus idololatria deprehendatur. Sed et alias quum universa delicta adversus Dominum sapiant, nihil autem quod adversus Dominum sapiat, non daemoniis et immundis spiritibus deputetur, quibus idola mancipantur: sine dubio idololatriam admittit, quicunque delinquit: id enim facit quod ad idolorum mancipes pertinet.

CAPUT II.

Sed universa nomina criminum discedant in operum suorum proprietates; remaneat idololatria in eo quod ipsa est: sufficit sibi tam inimicum Deo nomen, tam locuples substantia criminis, quae tot ramos porrigit, tam venas defundit, ut de hoc cum maxime materia suscepta sit, quot modis nobis 0664B praecavenda sit idololatriae latitudo. Quoniam multifariam servos Dei nec tantum ignorata, sed etiam dissimulata subvertit. Plerique idololatriam simpliciter existimant his solis modis interpretandam: si quis aut incendat, aut immolet, aut polluceat, aut sacris aliquibus aut sacerdotiis obligetur: quemadmodum si quis existimet adulterium in osculis, et in amplexibus, et in ipsa carnis congressione censendum: aut homicidium in sola sanguinis profusione, et in animae ereptione reputandum (Matth., V, 22). At enim Dominus quam extensius ista disponat certi sumus, cum adulterium etiam in concupiscentia designat, si oculum quis impegerit libidinose, et animam commoverit impudice (ibidem): cum homicidium etiam in verbo maledicti vel convicii judicat, et in omni 0664C impetu irae, et in negligentia caritatis in fratrem. Sicut (Joan., III, 15) Joannes docet homicidam esse qui oderit fratrem. Alioquin in modico consisteret, et diaboli ingenium de malitia, et Dei Domini de disciplina, qua nos adversus diaboli altitudines munit (Matth., V, cf. Apoc., V. 24), si in his tantum delictis judicaremur, quae etiam nationes decreverunt vindicanda. Quomodo abundabit justitia nostra super scribas et pharisaeos, ut Dominus praescripsit, nisi abundantiam adversariae ejus, id est injustitiae perspexerimus? Quod si caput injustitiae idololatria est, prius est uti adversus abundantiam idololatriae praemuniamur, dum illam non solum in manifestis recognoscimus.

0664D

CAPUT III.

Idolum aliquandiu retro non erat. Priusquam hujus monstri artifices ebullissent, sola templa et vacuae aedes erant, sicut in hodiernum quibusdam locis vetustatis vestigia permanent. Tamen idololatria agebatur, non in isto nomine, sed in isto opere. Nam et hodie extra templum et sine idolo agi potest. At ubi artifices statuarum et imaginum, et omnis generis simulacrorum diabolus saeculo intulit,