0657A ille dicturus est repercutiendum non esse (Matth. V)? Poterit et de misericordia moneri defixus in morsus ursorum et spongias retiariorum? Avertat Deus a suis tantam voluptatis exitiosae cupiditatem. Quale est enim de Ecclesia Dei in diaboli Ecclesiam tendere? de coelo (quod aiunt) in coenum? illas manus quas ad Dominum extuleris, postmodum laudando histrionem fatigare? ex ore quo amen in Sanctum protuleris, gladiatori testimonium reddere, εἰς αἰῶνας απ᾽ αἰῶνος alii omnino dicere nisi Deo Christo?
CAPUT XXVI.
Cur ergo non ejusmodi etiam daemoniis penetrabiles fiant? Nam et exemplum accidit, Domino 0657B teste, ejus mulieris quae theatrum adiit, et inde cum daemonio rediit. Itaque in exorcismo cum oneraretur immundus spiritus, quod ausus esset fidelem aggredi: constanter et justissime quidem (inquit) feci, in meo eam inveni. Constat et alii linteum in somnis ostensum ejus diei nocte, qua tragoedum audierat, cum exprobratione nominato tragoedo, nec ultra quintum diem eam mulierem in saeculo fuisse. Quot utique et alia documenta cesserunt de his qui cum diabolo apud spectacula communicando a Domino exciderunt. Nemo enim potest duobus 0658A dominis servire (Matt., VI; II Cor. VI; Eccl., XXXIII). Quid luci cum tenebris? quid vitae et morti?
CAPUT XXVII.
Odisse debemus istos conventus et coetus ethnicorum, vel quod illic nomen Dei blasphematur, illic quotidiani in nos leones expostulantur, inde persecutiones decernuntur, inde tentationes emittuntur. Quid facies in illo suffragiorum impiorum aestuario deprehensus, non quasi aliquid illic pati possis ab hominibus, nemo te cognoscit christianum, sed recogita quid de te fiat in coelo. Dubitas enim illo momento, quo in diaboli Ecclesia fueris, omnes angelos prospicere de coelo, et singulos denotare, quis blasphemiam dixerit, quis audierit, quis linguam, quis 0658B aures diabolo adversus Deum administraverit? (Ps. I). Non ergo fugies sedilia hostium Christi, illam cathedram pestilentiarum, ipsumque aerem, qui desuper incubat, scelestis vocibus constupratum? Sint dulcia licet et grata et simplicia, etiam honesta quaedam. Nemo venenum temperat felle et elleboro, sed conditis pulmentis et bene saporatis, et plurimum dulcibus id mali injicit: ita et diabolus letale quod conficit, rebus Dei gratissimis et acceptissimis imbuit. Omnia illic seu fortia, seu honesta, seu sonora, seu canora, seu subtilia, proinde habe ac si stillici