Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/344

Haec pagina nondum emendata est

Formula:0655

0655A tot statuum, ut sacerdos coronatus, vel coloratus ut leno, quem curru rapiendum diabolus adversus Heliam exornavit? Placebit et ille, qui vultus suos novacula mutat? infidelis erga faciem suam, quam non contentus Saturno et Isidi et Libero proximam facere, insuper contumeliis alaparum sic objicit, quasi de praecepto Domini ludat? Docet scilicet et diabolus verberandam maxillam patienter offerre (Matth. VI). Sic et tragoedos cothurnis extulit, quia nemo potest adjicere cubitum unum ad staturam suam (Luc XII): mendacem facere vult Christum. Jam vero ipsum opus personarum, quaero an Deo placeat, qui omnem similitudinem vetat fieri, quanto magis imaginis suae. Non amat falsum auctor veritatis (Exod. XX): adulterium est apud illum omne 0655B quod fingitur. Proinde vocem, sexus, aetates mentientem, amores, iras, gemitus, lacrymas adseverantem non probabit, qui omnem hypocrisin damnat. Caeterum cum in lege praescribit, maledictum esse qui muliebribus vestietur (Deut. XXII), quid de pantomimo judicabit, qui etiam muliebribus curatur? Sane et ille artifex pugnorum impunitus ibit? Tales enim cicatrices caestuum, et callos pugnorum, et aurium fungos a Deo cum suo plasmate accepit. Ideo illi oculos Deus plasmavit, ut vapulando deficiant. Taceo de illo, qui hominem leoni prae se opponit, ne parum sit homicida, qui eumdem postmodum jugulat.

0655C

CAPUT XXIV.

Quot adhuc modis perorabimus, nihil ex his quae spectaculis deputantur, placitum Deo esse 0656A aut congruens Dei servis, quod Domino placitum non sit, si omnia propter diabolum instituta, et ex diaboli rebus instructa monstravimus: nihil enim non diaboli est, quidquid Dei non est, vel Deo displicet: hoc erit pompa diaboli, adversus quam in signaculo fidei ejeramus. Quod autem ejeramus, neque facto, neque dicto, neque visu, neque prospectu participare debemus. Caeterum nonne ejeramus et rescindimus signaculum, rescindendo testationem ejus? Numquid ergo superest ut ab ipsis ethnicis responsum flagitemus? Illi jam nobis renuntient, an liceat christianis spectaculo uti. Atquin hinc vel maxime intelligunt factum christianum, de repudio spectaculorum. Itaque negat manifeste, qui per quod agnoscitur tollit. Quid autem spei superest in hujusmodi homine? 0656B Nemo in castra hostium transit, nisi projectis armis suis, nisi destitutis signis et sacramentis principis sui, nisi pactus simul perire.

CAPUT XXV.

An ille recogitabit eo tempore de Deo, positus illic ubi nihil est de Deo? pacem, opinor, habebit in animo contendens pro auriga; pudicitiam ediscet, attonitus in mimos. Imo in omni spectaculo nullum magis scandalum occurret, quam ipse ille mulierum et virorum accuratior cultus: ipsa consensio, ipsa in favoribus aut conspiratio aut dissensio inter se de commercio scintillas libidinum constabellant. Nemo denique in spectaculo ineundo prius cogitat, nisi videri et videre. Sed tragoedo vociferante, exclamationes ille alicujus prophetae 0656C retractabit, et inter effoeminati histrionis modos psalmum secum comminiscetur, et cum athletae agent,