Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/343

Haec pagina nondum emendata est

Formula:0653

0653Asatur quod Deus damnat. Nusquam et nunquam licet, quod semper et ubique non licet. Haec est veritatis integritas, et quae ei debetur disciplinae plenitudo et aequalitas timoris, et fides obsequii, non immutare sententiam, nec variare judicium. Non potest aliud esse, quod vere quidem est bonum seu malum. Omnia autem penes veritatem Dei fixa sunt.

CAPUT XXI.

Ethnici, quos penes nulla est veritatis plenitudo, quia nec doctor veritatis Deus, malum ac bonum pro arbitrio ac libidine interpretantur, alibi bonum quod alibi malum, et alibi malum quod alibi bonum. Sic ergo evenit, ut qui in publico vix necessitate vesicae tunicam levet, idem in circo aliter non exsultet, nisi totum pudorem in faciem omnium intentet; et qui filiae virginis ab omni 0653B spurco verbo aures tuetur, ipse eam in theatrum ad illas voces gesticulationesque deducat; et qui in plateis litem manu agentem aut compescit, aut detestatur, idem in stadio gravioribus pugnis suffragium ferat; et qui ad cadaver hominis communi lege defuncti exhorret, idem in amphiteatro derosa et dissipata, et in suo sanguine squalentia corpora patientissimis oculis desuper incumbat. Imo qui propter homicidae poenam probandam ad spectaculum veniat, idem gladiatorem ad homicidium flagellis et virgis compellat invitum; et qui insigniori cuique homicidae leonem poscit, idem gladiatori atroci petat rudem, et pileum praemium conferat: illum vero confectum 0654A etiam oris spectaculo repetat, libentius recognoscens de proximo, quem voluit occidere de longinquo, tanto durior si noluit.

CAPUT XXII.

Quid mirum de inaequata ista hominum miscentium et commutantium statum boni et mali per inconstantiam sensus et judicii varietate? Etenim ipsi actores et administratores spectaculorum, quadrigarios, scenicos, xysticos, arenarios illos amentissimos, quibus viri animas, foeminae, aut illi etiam, corpora sua substernunt, propter quos in ea committunt quae reprehendunt, ex eadem arte, quam magnifaciunt, deponunt, imo manifeste damnant ignominia et capitis minutione, arcentes curia, rostris, senatu, equite, caeterisque honoribus omnibus simul ac ornamentis quibusdam. 0654B Quanta perversitas! Amant quos mulctant, depretiant quos probant. Artem magnificant, artificem notant. Quale judicium est, ut ob ea quis offuscetur, per quae promeretur? Imo quanta confessio est malae rei, cujus auctores, cum acceptissimi sint, sine nota non sunt!

CAPUT XXIII.

Quum igitur humana recordatio, etiam obstrepente gratia voluptatis, damnandos eos censeat, ademptis bonis dignitatum in quemdam scopulum famositatis, quanto magis divina justitia in ejusmodi artifices animadvertit? An Deo placebit auriga ille tot animarum inquietator, tot furiarum minister,