Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/341

Haec pagina nondum emendata est

Formula:0649

0649A et discordias, et quidquid non licet sacerdotibus pacis. Inde maledicta, convicia sine justitia, odii etiam suffragia sine merito amoris. Quid enim consecuturi suum illic agunt, qui sui non sunt? nisi forte hoc solum, per quod sui non sunt: de aliena infelicitate contristantur, de aliena felicitate laetantur. Quidquid optant, quidquid abominantur, extraneum ab illis est, ita et amor apud illos otiosus, et odium injustum. At forsitan sine caussa amare liceat, quam sine caussa odisse. Deus certe etiam cum caussa prohibet odisse, qui inimicos diligi jubet. Deus etiam cum caussa maledicere non sinit, qui maledicentes benedici praecipit (Matth. V. Marc. VII. Rom. XIII). Sed Circo quid amarius, ubi ne principibus quidem aut civibus suis parcunt? Si quid horum quibus Circus furit, alicubi 0649B competit sanctis, etiam in Circo licebit. Si vero nusquam, ideo nec in Circo.

CAPUT XVII.

Similiter impudicitiam omnem amoliri jubemur. Hoc igitur modo etiam a theatro separamur, quod est privatum consistorium impudicitiae, ubi nihil probatur, quam quod alibi non probatur. Ita summa gratia ejus de spurcitia plurimum concinnata est, quam Atellanus gesticulator, quam mimus etiam per mulieres, repraesentat, sexum pudoris exterminans, ut facilius domi quam in scena erubescant; quam denique pantomimus a pueritia patitur in corpore, ut artifex esse possit. Ipsa etiam prostibula publicae libidinis hostiae in scena proferuntur, plus miserae in praesentia feminarum, quibus solis 0649C latebant, perque omnis aetatis, omnis dignitatis ora transducuntur; locus, stipes, elogium, etiam quibus 0650A opus non est, praedicatur. Taceo de reliquis, ea quae in tenebris et in speluncis suis delitescere decebat, ne diem contaminarent. Erubescat senatus, erubescant ordines omnes. Ipsae illae pudoris sui interemptrices, de gestibus suis ad lucem et populum expavescentes, semel anno erubescant. Quod si nobis omnis impudicitia exsecranda est, cur liceat audire quae loqui non licet? Cum etiam scurrilitatem et omne vanum verbum judicatum a Deo sciamus, cur aeque liceat videre, quae facere flagitium est? Cur quae ore prolata communicant hominem, ea per oculos et aures admissa non videantur hominem communicare: cum spiritui appareant aures et oculi, nec possit mundus praestari, cujus apparitores inquinantur? Habes igitur et theatri interdictionem, de interdictione 0650B impudicitiae.

CAPUT XVIII.

Sin et doctrinam saecularis litteraturae, ut stultitiae apud Deum deputatam, aspernamur, satis praescribitur nobis et de illis speciebus spectaculorum, quae saeculari litteratura lusoriam vel agonisticam scenam dispungunt. Quod si tragoediae et comoediae scelerum et libidinum actrices, cruentae et lascivae, impiae et prodigae: nullius rei aut atrocis, aut vilis, commemoratio melior est: quod in facto rejicitur, etiam in dicto non est recipiendum. Quod si et stadium contendas in Scripturis nominari, sane obtinebis. Sed quae in stadio geruntur, indigna conspectui tuo non negabis, pugnos et calces et colaphos et omnem petulantiam manus, et quamcumque 0650C humani oris, id est, divinae imaginis depugnationem. Non probatis usquam vanos cursus jacu