0647A
CAPUT XIV.
Nunc interposito nomine idololatriae, quod solum subjectum sufficere deberet ad abdicationem spectaculorum, alia jam ratione tractemus ex abundanti: propter eos maxime qui sibi blandiuntur, quod non nominatim abstinentia ista praescripta sit, quasi parum etiam de spectaculis pronuntietur, cum concupiscentiae saeculi damnantur. Nam sicut pecuniae, vel dignitatis, vel gulae, vel libidinis, vel gloriae; ita et voluptatis concupiscentia est: species autem voluptatis etiam spectacula. Opinor, generaliter nominatae concupiscentiae continent in se et voluptates: aeque generaliter intellectae voluptates specialiter et in spectacula disseruntur. Caeterum retulimus supra de locorum conditione, quod non per semetipsa nos inquinent, sed per ea quae illic geruntur, per quae simul inquinamentum combiberint, tunc et in alteros respuunt.
0647B
CAPUT XV.
Viderit ergo, ut diximus, principalis titulus idololatriae, reliquas ipsarum rerum qualitates contra Dei omnes feramus. Deus praecepit Spiritum sanctum, utpote pro naturae suae bono tenerum et delicatum (Eph. IV), tranquillitate, et quiete et pace tractare, non furore, non bile, non ira, non dolore inquietare. Huic quomodo cum spectaculis poterit convenire? Omne enim spectaculum sine concussione spiritus non est. Ubi enim voluptas, ibi et studium, per quod scilicet voluptas sapit. Ubi studium, et aemulatio, per quam studium sapit. Porro et ubi aemulatio, ibi et furor et bilis, et ira et dolor, et caetera ex his quae cum his non competunt disciplinae. 0648 Nam etsi qui modeste et probe spectaculis fruitur, pro dignitatis vel aetatis, vel etiam naturae suae conditione: non tamen immobilis animi est sine tacita spiritus passione. Nemo ad voluptatem venit sine affectu, nemo affectum sine casibus suis patitur. 0648A Ipsi casus incitamenta sunt affectus. Caeterum si cessat affectus, nulla est voluptas, et est reus jam ille vanitatis eo conveniens, ubi nihil consequitur. Puto autem, etiam vanitas extranea est nobis. Quid quod et ipse se judicat inter eos positus, quorum se similem nolens utique detestatorem confitetur? Nobis satis non est, si ipsi nihil tale faciamus, nisi et talia facientibus non conferamur. Si furem, inquit (Ps. 49), videbas, concurrebas cum eo. Utinam ne in saeculo quidem simul cum illis moraremur: sed tamen in saecularibus separamur, quia saeculum Dei est, saecularia autem diaboli.
0648B
CAPUT XVI.
Cum ergo furor interdicitur nobis, ab omni spectaculo auferimur, etiam a Circo, ubi proprie furor praesidet. Aspice populum ad spectaculum jam cum furore venientem, jam tumultuosum, jam caecum, jam de sponsionibus concitatum. Tardus est illi Praetor, semper oculi in urna ejus cum sortibus volutantur. Dehinc ad signum anxii pendent, unius dementiae una vox est. Cognosce dementiam de vanitate. Misit dicunt, et nuntiant invicem, quod simul ab omnibus visum est. Teneo testimonium caecitatis: non vident quid sit: mappam missam putant; sed est diaboli ab alto praecipitati gula. Ex eo itaque itur in furias et animos et