Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/338

Haec pagina nondum emendata est

Formula:0643

0643Arum: ita damnatum et damnandum opus templi titulo praetexuit, et disciplinam superstitione delusit. Sed Veneri et Libero convenit. Duo ista daemonia conspirata et conjurata inter se sunt, ebrietatis et libidinis. Itaque theatrum Veneris, Liberi quoque domus est. Nam et alios ludos scenicos Liberalia proprie vocabant, praeterquam Libero devotos, quod sunt Dionysia penes Graecos, etiam a Libero institutos. Et est plane in artibus quoque scenicis Liberi et Veneris patrocinium, quae privata et propria sunt scenae, de gestu et corporis fluxu. Nam mollitiam Veneri et Libero immolabant: illi per sexum, illi per fluxum, dissoluti. Quae vero voce et modis et organis et lyris transiguntur, Apollines et Musas et Minervas et Mercurios mancipes habent. Oderis, 0643B christiane, quorum auctores non potes non odisse. Jam nunc volumus suggerere de artibus, et de his, quorum auctores in nominibus exsecramur. Scimus nihil esse nomina mortuorum, sicut nec ipsa simulacra eorum. Sed non ignoramus, qui sub istis nominibus et institutis simulacris operentur et gaudeant, et divinitatem mentiantur, nequam spiritus scilicet daemones. Videmus igitur etiam artes eorum honoribus dicatas esse, qui nomina incolunt auctorum earum, nec ab idololatria vacare, quarum institutores etiam propterea dii habentur. Imo quod ad artes pertinet, altius praescripsisse debemus, daemonas ab initio prospicientes sibi inter caetera idololatriae etiam spectaculorum inquinamenta, quibus hominem 0643C a Deo avocarent, et suo honori obligarent, ejusmodi quoque artium ingenia inspirasse. Neque 0644A enim ab aliis praeoccupatum fuisset, quod ad illos perventurum esset. Nec per alios tunc homines edidissent, quam per ipsos, in quorum nominibus et imaginibus et historiis fallaciam consecrationis sibi negotium acturae constituerant.

CAPUT XI.

Ut ordo peragatur, ineamus etiam agonum retractatum. Origo istis de ludorum propinquitate est. Inde et ipsi sacri vel funebres instituti, aut diis nationum aut mortuis fiunt. Proinde Tituli: Olympia Jovi, quae sunt Romae capitolina; item Herculi Nemaea, Neptuno Isthmia, caeteri mortuarii agones. Quid ergo mirum, si apparatus agonum idololatria conspurcat de coronis profanis, de sacerdotalibus praesidibus, de collegiariis ministris, 0644B de ipso postremo boum sanguine? Ut de loco suppleam, ac de loco communi pro collegio artium Musicarum et Minervalium, et Apollinarium, etiam Martialium, per duellum, per tubam, stadio circum aemulantur, quod utique templum est, et ipsum ejus idoli, cujus solemnitates agit. Sed et gymnicas artes Castorum et Herculum et Mercuriorum disciplinae prodiderunt.

CAPUT XII.

Superest illius insignissimis spectaculi acceptissimi recognitio. Munus dictum est ab officio, quoniam officium etiam muneris nomen est. Officium autem mortuis hoc spectaculo facere se veteres arbitrabantur, posteaquam illud humaniores 0644C atrocitate temperaverunt. Nam olim quoniam animas defunctorum humano sanguine propitiari