Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/333

Haec pagina nondum emendata est

Formula:0633

0633A corpori, ut insidiarum, et fraudum, et iniquitatum cogitatorium fieret, non opinor. Nam si omnem malignitatem, et si tantam malitiam excogitatam Deus exactor innocentiae odit, indubitate quaecunque condidit, non in exitum operum constat condidisse quae damnat, licet eadem opera per ea quae condidit administrentur, quando haec sit tota ratio damnationis, perversa administratio conditionis a conditis. Nos igitur qui, Domino cognito, etiam aemulum ejus inspicimus, qui, institutore comperto, etiam interpolatorem una deprehendimus, neque mirari, neque dubitare oportet, quum ipsum hominem, opus et imaginem Dei, totius universitatis possessorem, illa vis interpolatoris et aemulatoris angeli ab initio de integritate dejecerit, universam 0633B substantiam ejus pariter cum ipso in perversitatem demutatam adversus institutorem, ut quam doluerat homini concessam, non sibi, in ea ipsa et hominem reum Deo faceret, et suam dominationem collocaret.

CAPUT III.

Hac conscientia instructi adversus opinionem ethnicorum, convertamur magis ad nostrorum detractatus. Quorumdam enim fides aut simplicior, aut scrupulosior, ad hanc abdicationem 0634A spectaculorum de Scripturis auctoritatem exposcit, et se in incertum constituit, quod non significanter neque nominatim denuntietur servis Dei abstinentia ejusmodi. Plane nusquam invenimus, quemadmodum aperte positum est (Exod., 20.), Non occides, non idolum coles, non adulterium, non fraudem admittes; ita exerte definitum, «Non in Circum ibis, non in theatrum; agonem, munus non spectabis.» Sed invenimus ad hanc quoque speciem pertinere illam primam vocem David, Felix, inquit (ps. I.), qui non abiit in concilium impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestium non sedit. Nam etsi justum illum videtur praedicasse, quod in concilio et in concessu Judaeorum de Deo denegando consultantium, non 0634B communicavit; late tamen semper Scriptura divina dividitur, ubicunque secundum praesentis rei sensum etiam disciplina munitur, ut hic quoque non sit aliena vox a spectaculorum interdictione. Si enim pauculos tunc judaeos impiorum concilium vocavit, quanto magis tantum conventum ethnici populi! ni pii ethnici, minus peccatores, minus hostes Christi, quam tunc Judaei, quo et caetera congruunt. Nam apud spectacula et in via statur. Vias enim vocant cardines balteorum per ambi