0629A pergit: Rerum earum imaginem, quas facere non licet videre non expedit; atqui in Tragoedia horrenda crimina, in Comoedia lasciviam, spectatorum oculis exhibetis. Hominem ratione praeditum, crudelem et saevum esse non decet, ergo etiam aspectu horrido, ubi homines trucidantur, delectari non decet, quamvis etiam necati fuerint morte ob scelera digni. Insanum est, artem illam magni facere, cujus periti ob infamiae notam honestorum hominum societate excluduntur. Exin larvatorum proterviam increpat, virisque, qui vester muliebres assumerent, intentatam a Deo maledictionem memorat; quippe viri muliebri habitu mulierum personam in scena agebant. Postea ostendit iterum spectaculorum usum esse baptismo contrarium, ipsosque gentiles christianos a repudio spectaculorum distinguere 0629B consuevisse. Tandem exempla duo adducit christianorum propter frequentata spectacula punitorum. Dein exhortatur christianos, ut in gemitibus hic vitam degant, dum gentiles voluptatibus sese immergunt, nihilque magis in votis habeant, quam exire de hoc saeculo, ut ad Deum perveniant. Volens autem ostendere Tertullianus quaenam sint voluptates, et oblectamenta, quae christianos decent, scribit: Quae major voluptas, quam fastidium ipsius voluptatis, quam saeculi totius contemptus, quam vera libertas, quam conscientia integra.... quod calcas Deos nationum, quod daemonia expellis, quod medicinas facis, quod revelationes petis, 0630A quod Deo vivis? Hae voluptates, haec spectacula christianorum, sancta, perpetua, gratuita. Tandem agones Martyrum, passionem D. N. J. Christi, propinquum illius adventum, judicium extremum, poenas impiorum aeternas, praemiaque bonorum, ut sedulo contemplentur, hortatur. Lump.
CAPUT PRIMUM.
Qui status fidei, quae ratio veritatis, quod praescriptum disciplinae, inter caetera saecularium errorum, etiam spectaculorum voluptates adimat, Dei servi cognoscite, qui cum maxime ad Deum acceditis: recognoscite, qui jam accessisse vos testificati et confessi estis, ne aut ignorando aut dissimulando quis peccet. Tanta est enim vis voluptatum, ut et ignorantiam protelet in occasionem, 0630B et conscientiam corrumpat in dissimulationem. Ad utrumque, adhuc forsan alicui opiniones ethnicorum blandiuntur, quae in ista caussa adversus nos ita argumentari consueverunt: Nihil obstrepere religioni in animo et consciencia tanta solatia extrinsecus oculorum vel aurium: nec vero Deum offend oblectatione hominis, qua, salvo erga Deum metu et honore, suo in tempore et suo in loco frui, scelus non sit. Atquin hoc cum maxime paramus demonstrare, quemadmodum isthaec non competant verae religioni et vero obsequio erga Deum verum. Sunt qui existiment Christianos expeditum