0627A evenire consueverunt. Quotiens enim incendia vivos cremaverunt! quotiens ferae et in silvis suis et in mediis civitatibus elapsae caveis, homines devoraverunt! quot a latronibus fetro, ab hostibus etiam cruce extincti sunt, torti prius, imo et omni contumelia expuncti! Nemo non etiam hominis caussa 0628A pati potest, quod in caussa Dei pati dubitat. Ad hoc quidem vel praesentia nobis tempora documenta sint, quantae qualesque personae inopinatos, natalibus, et dignitatibus, et corporibus, et aetatibus suis, exitus referunt, hominis caussa: aut ab ipso, si contra eum fecerint: aut ab adversariis ejus, si pro eo steterint.
QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI
DE SPECTACULIS
LIBER.
0627B Cum non Romae solum, sed per provincias etiam propter Severi reditum, victoriamque de Albino reportatam ederentur, spectacula, libros de Spectaculis et de Idololatria ea occasione scripsisse Tertullianum 0627C Cl. Noesseltus demonstravit. Nonnulli equidem conjectant librum de Spectaculis abs Tertulliano compositum fuisse in montanismo, quia in illo iis suffragari videtur, qui revelationes petebant (Tertull. lib. de Spect., cap. 29). Verum quis nescit, et ipsos Ecclesiae catholicae matyres revelationes a Deo postulasse, ut videre est in actis sanctarum Perpetuae et Felicitatis (XXXV. Acta sincera, Ruinart, pag. 87); Quae publice in collectis legebantur temporibus D. Augustini (Augustin. Serm. 280)? Adde, quod S. Cyprianus expresse asserat, confessores de imminenti eorum martyrio per visionem saepe admonitos fuisse (Cyprian. Epist, XI et XVI). Utut autem haec sint, certe scopus hujus tractatus fuit apud Tertullianum, christianos, ipsosque catechumenos a spectaculis avocare, 0627D demonstrando quam inverecunda sint hujusmodi oblectamenta, verae pietati, cultuique sincero quem Deo debemus, contraria, atque iis etiam infesta qui fastus mundi, voluptates, ac idololatriam ejurarunt. Primo duo plausibilia ethnicorum argumenta removet, quorum primum: Nihil obstrepere religioni in animo et in conscientia tanta solatia extrinsecus oculorum, vel aurium, nec vero Deum offendi oblectatione hominis. Secundum: Christianos, expeditum morti genus, ad hanc obstinationem erudiri abdicatione voluptatum quo facitius vitam contemnant, amputatis quasi retinaculis ejus. Explosa dein alia ridicula objectione paganorum, quod omnia quae theatro inserviunt, terra, saxa, leones, vires corporis, vocis 0628B suavitates sint res a Deo creatae, atque propterea non repudiandae, exceptioni quorumdam christianorum asserentium, in Scriptura sacra nullibi spectaculis adesse expresse prohiberi, opponit illa regii Prophetae: 0628C Beatus vir, qui non abiit in concilium impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Addit dein ad hanc fugam teneri fideles, quia aquam ingressi fidem professi sunt, et renuntiasse diabolo, et pompae et angelis ejus ore suo contestati sunt, et ludos ac spectacula ad idololatriam pertinere affirmat, a qua originem suam traxisse demonstrat, atque ludorum nomina, eorumdem apparatum idololatricum, loca superstitiosa, et artes recenset. De circo disserens ait: quamvis circus idolis, et signis superstitiosis esset impletus, nihilominus christianos extra spectaculorum tempus sine crimine posse intrare, sicut in ipsa templa intrarent, si caussa intrandi culpa vacet. De circo transit ad theatrum particulariter Veneri et Baccho consecratum; inde ad 0628D athletarum certamina suo quaeque numini sacrata et denique ad gladiatores, qui suum pompis funereis originem debebant; ultima haec spectacula ad amphitheatrum pertinebant. Sed praeter idololatriam, causam principalem, alias adhuc commemorat rationes, ob quas spectacula a christianis vitanda sint, Periculum scilicet amittendi Spiritum sanctum in commotione passionum nostrarum; damnum temporis christiano adeo pretiosi; injurias, maledicta, calumnias, et convicia. Ibi quippe publice omnia nefanda producebantur, quae alibi summa cura occultabantur. Quantum a sana ratione abhorreat, ostendit, ea in spectaculis cupide quaerere, quae in reliquo vitae commercio videre vel committere pudor et horror vetant. Tum