Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/327

Haec pagina nondum emendata est

Formula:0621

0621A ut illum etiam in domo sua conculcetis. Jam enim foris congressi conculcaveratis. Non ergo dicat: In meo sunt, tentabo illos vilibus scidiis, affectionibus, aut inter se dissensionibus. Fugiat conspectum vestrum, et ima sua delitescat contractus et torpens, tanquam coluber excantatus aut effumigatus. Nec illi tam bene sit in suo regno, ut vos committat sed inveniat munitos, et concordia armatos: quia pax vestra bellum est illi. Quam pacem quidam in Ecclesia non habentes, a martyribus in carcere exorare consueverunt. Et ideo eam etiam propterea in vobis habere et fovere et custodire debetis, ut si forte et aliis praestare possitis.

CAPUT II.

Caetera aeque animi impedimenta usque ad limen 0621B carceris deduxerint vos, quousque et parentes vestri. Exinde segragati est is ab ipso mundo, quanto magis a saeculo, rebusque ejus? Nec hoc vos consternet, 0622A quod segregati estis a mundo. Si enim recogitemus ipsum magis mundum carcerem esse, exisse vos e carcere, quam in carcerem introisse, intelligemus. Majores tenebras habet mundus, quae hominum praecordia excaecant. Graviores catenas induit mundus, quae ipsas animas hominum constringunt. Pejores immunditias exspirat mundus, libidines hominum. Plures postremo mundus reos continet, scilicet universum hominum genus. Judicia denique non proconsulis, sed Dei sustinet. Quo vos, benedicti, de carcere in custodiarium si forte translatos existimetis. Habet tenebras, sed lumen estis ipsi: habet vincula, sed vos soluti Deo estis. Triste illic exspirat, sed vos odor estis suavitatis; Judex exspectatur, sed vos estis de judicibus ipsis 0622B judicaturi (Sap. III). Contristetur illic, qui fructum saeculi suspirat. Christianus etiam extra carcerem saeculo renuntiavit, in carcere autem etiam carceri.