Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/324

Haec pagina nondum emendata est

Formula:0615

0615A mortem timeri, non ut aliquid minantem, sed ut commodum vitae amputantem: atquin cum et incommoda longe plura vitae pariter excedas, et lucratione gravioris partis metum diluis, nec jam timenda est amissio bonorum, quae altero bono, id est incommodorum pace, pensatur. Non est timendum, quod nos liberat ab omni timendo. Si times vita decedere, quia optimam nosti: certe mortem timere non debes, quam malam nescis. At cum times, scis malam. Non scires autem malam quia nec timeres, si non scires aliquid esse post mortem, quod eam malam faciat, ut timeas. Omittamus nunc naturalem formam timendi mortem. Nemo timeat, quod evadere non potest. Ex altera parte congredior, laetioris spei post mortem. Nam omnibus 0615B fere ingenita est famae post mortem cupido. Longum est retexere Curtios et Regulos, vel Graecos viros, quorum innumera elogia sunt contemptae mortis propter posthumam famam. Quis non hodie memoriae post mortem frequentandae ita studet, ut vel litteraturae operibus, vel simplici laude morum, vel ipsorum sepulcrorum ambitione, nomen fuum servet? Unde anima hodie affectare aliquid, quod velit post mortem, et tantopere praeparare, quo sit usura post obitum: si nihil de postero sciret? Sed forsitan de sensu post excessum tui certiores, quam de resurrectione quandoque, cujus nos praesumptores denotamur. Atquin hoc quoque ab anima praedicatur. Nam si de aliquo jam pridem defuncto tanquam vivo quis requirat, prae 0615C manu occurrit dicere: Abiit jam, et reverti debet.

Cap. V. Haec testimonia animae quanto vera, tanto simplicia; quanto simplicia, tanto vulgaria; quanto vulgaria, tanto communia: quanto communia, tanto naturalia: quanto naturalia, tanto divina. Non 0616A putem cuiquam frivolum et frigidum videri posse, si recogitet naturae majestatem, ex qua censetur auctoritas animae. Quantum dederis magistrae, tantum adjudicabis discipulae. Magistra natura, anima discipula. Quicquid aut illa edocuit, aut ista perdidicit: a Deo traditum est, magistro scilicet ipsius magistrae. Quid anima possit de principali institutore praesumere, in te est aestimare de ea quae in te est. Senti illam, quae ut sentias efficit! recogita in praesagiis vatem, in ominibus augurem, in eventibus prospicem. Mirum si a Deo data homini, novit divinare. Tam mirum, si eum a quo data est, novit. Etiam circumventa ab adversario, meminit sui auctoris, et bonitatis, et decreti ejus, et exitus sui et adversarii ipsius. Sic mirum, si a Deo data, 0616B eadem canit, quae Deus suis dedit nosse. Sed qui ejusmodi eruptiones animae non putavit doctrinam esse naturae et congenitae et ingenitae conscientiae tacita commissa, dicet potius diventilatis in vulgus opinionibus, publicatarum litterarum usum, jam et quasi vitium corroboratum taliter sermocinandi. Certe prior anima, quam littera; et prior sermo, quam liber, et prior sensus, quam stylus; et prior homo ipse, quam philosophus et poeta. Numquid ergo credendum est, ante litteraturam et divulgationem ejus mutos absque hujusmodi pronuntiationibus homines vixisse? Nemo deum et bonitatem ejus, nemo mortem, nemo inferos loquebatur: mendicabat sermo, opinor, imo nec ullus esse poterat, cessantibus etiam tunc, sine quibus etiam hodie jam 0616C beatior, et locupletior, et prudentior esse non potest, si ea quae tam facilia, tam assidua, tam proxima hodie sunt, in ipsis quodammodo labiis parta, retro non fuerunt, antequam litterae in saeculo germinassent, antequam Mercurius (opinor) natus fuisset. Et unde ordo ipsis litteris contingit, nosse,