Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/322

Haec pagina nondum emendata est

Formula:0611

0611A tibi erubescant, quod nos ob ea oderint et irrideant, quae te nunc consciam detineant.

Cap. II. Non placemus, Dominum praedicantes hoc nomine unico unicum, a quo omnia, et sub quo universa. Dic testimonium si ita scis. Nam te quoque palam et tota libertate, qua non licet nobis, domi ac foris audimus ita pronuntiare, Quod Deus dederit, et, Si Deus voluerit, ea voce et aliquem esse significas, et omnem illi confiteris potestatem, ad cujus spectas voluntatem, simul et caeteros negas deos esse, dum suis vocabulis nuncupas, Saturnum, Jovem, Martem, Minervam. Nam solum Deum confirmas, quem tantum Deum nominas, ut et cum illos interdum deos appellas, de alieno et quasi pro mutuo usa videaris. De natura quoque Dei quem praedicamus, 0611B nec te latet: Deus bonus est, Deus benefacit, tua vox est. Plane ea dicis, sed homo malus scilicet, contraria propositione oblique et figuraliter exprobrans, ideo malum hominem, quia a Deo bono abscesserit. Etiam quod penes Deum bonitatis et benignitatis omnis benedictio inter nos summum sit disciplinae et conversationis sacramentum, Benedicat te Deus, tam facile pronuntias, quam christiano necesse est. At cum in maledictum convertis benedictionem Dei, perinde dicto omnem super nos potestatem ejus consistere secundum nos confiteris. Sunt, qui etsi Deum non negent, dispectorem plane et arbitrum, et judicem non putent: in quo utique nos maxime rejiciunt, qui ad istam disciplinam metu praedicati judicii transvolamus; sic 0611C Deum honorantes, dum curis observationis, et molestiis animadversionis absolvunt, cui ne iram quidem 0612A adscribunt. Nam si Deus (inquiunt) irascitur, corruptibilis et passionalis est. Porro quod patitur, quodque corrumpitur, etiam interitum potest capere, quem Deus non capit. At iidem alibi animam divinam et a Deo conlatam confitentes, cadunt in testimonium ipsius animae, retorquendum adversus opinionem superiorem. Si enim anima aut divina aut a Deo data est, sine dubio datorem suum novit. Et si novit, utique et timet, ut tantum postremo auctorem. An non timet, quem magis propitium velit, quam iratum? Unde igitur naturalis timor animae in Deum, si Deus non novit irasci? Quomodo timetur, qui nescit offendi? Quid timetur, nisi ira? unde ira, nisi ex animadversione? Unde animadversio, nisi de Dei judicio? Unde judicium, nisi de potestate? Cujus 0612B potestas summa, nisi Dei solius? Hinc ergo tibi anima de conscientia suppetit domi ac foris, nullo irridente vel prohibente praedicare, Deus videt omnia, et Deo commendo, et Deus reddet, et Deus inter nos jubicabit. Unde hoc tibi non Christianae? Atque id plerumque et vitta Cereris redimita, et pallio Saturni coccinata et deae Isidis linteata? In ipsis denique templis Deum judicem imploras, sub Esculapio stans, Junonem in aere exorans, Minervae calceans furvis galeam formis, et neminem de praesentibus deis contestaris; in tuo foro aliunde judicem appellas, in tuis templis alium deum pateris. O testimonium veritatis, quae apud ipsa daemonia testem efficit christianorum.

{{Sc|Cap. III. Enimvero cur daemonia affirmamus 0612C esse? sane quasi non et probemus, qui ea soli de corporibus exigimus. Aliqui Chrysippi adsen