Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/313

Haec pagina nondum emendata est

Formula:0593

0593A lanceam accusant, sed hostem vel latronem. Et quos... tegulas aut imbrices arguunt, sed vetustatem; sicut et naufragi non petris et fluctibus imputant, sed procellae. Merito. Certum enim est, quodcumque est, ei adscribendum, non per quod fit, sed a quo fit, quia is est caput facti, qui et ut fiat et per quid fiat, instituit. Et sunt in omnibus rebus tres tituli isti: quod est, per quod est, et a quo est; quia prius est, qui quid velit fieri, et quod possit, inveniri. Et ita recte in caeteris agitis, auctorem considerantes. At in physicis contra naturam regula vestra, qua in caeteris sapientiam judicatis, auferendo summum gradum auctoris et quae fiunt, non a quo fieri... ita credere contingit elementorum potestates et ar... esse, quae sunt servitutes et officia. Non in ista investigatione ali.... us 0593B artificis intus et domini, servitutis autem non tendimus elementorum.... operis eorum quas facis potestatis. Sed Dei non serviunt; ea igitur, quae serviunt, Dei non sunt. Aut doceant vulgo fieri, ut de licentia passivitatis libertas approbetur, de libertate dominatio de dominatione divinitas intelligatur. Nam si omnia haec super nos certis curriculis, legitimis decursibus, propriis spatiis, aequis vicibus sub legis instar constituta volvendis temporibus et exercendis temporibus et exercendis temporum ducatibus occurrere meminerunt, ex ipsa observatione conditionum suarum et fide operum et instantia........ et cura demutationum, memoria reciprocatorum, aliquam dominationem sibi praeesse persuadeant vobis, cui apparere videatur universa negotiatio mundialis perveniens 0593C ad humani generis utilitatem et..... onem? Non enim potest dicere, ea sibi agere ista ac sibi curare nec quicquam hominum caussa disponere, cum propterea defendas elementis divinitatem, quod ab aliis aut juvari te aut laedi sentias; nam si sibi praestant, nihil eis debes.

6. Age jam, conceditisne divinitatem non modo non serviliter currere, sed imprimis integre stare, neque minui neque intercipi neque corrumpi debere. Caeterum abiit omnis felicitas ejus, si quid patitur unquam. Ecce autem et astra intercidunt, et intercicidisse se attestantur. Confitetur et luna, quantum 0594A amiserit, cum resumit. Jam majora ejus detrimenta soletis in aquae speculo considerare, ut nihil amplius ullam..... credam quod magi norunt. Ipse etiam sol saepe defectione tentatus est. Fingite quaslibet rationes coelestium casuum, non volet deus aut minor fieri, aut esse desinere. Viderint igitur humanae doctrinae patrocinia, quae conjectandi artificio sapientiam mentiuntur et veritatem. Nam alias natura sic est, ut qui melius dixerit, hic verius dixisse videatur, non qui verius, is melius.

7. Caeterum cui res examinabitur, verisimilius utique dicet elementa ista ab aliquo regi, quam ultro... igitur non deos, quae sub aliquo. At si in isto erratur, melius est simpliciter, quam ut physici, diligenter. Sed enim si ad mythic... tes, melius jam 0594B in physico mortalitas errat, eis divinitatem adscribendo, quae super hominem putat situ et vi et magnitudine et divinitate sentiri; quod enim super hominem, credas Deo proximum. Caeterum ut ad mythicum transeamus, quod poetis deputatur, nescio an tantum......... mediocritati nostrae, an tanti de documentis divinitatis conf........ ut Mopsus Africanus et Boeotus Amphiaraus. Delibanda enim nunc est species ista, cujus suo loco ratio reddetur. Interim hos certe homines fuisse vel eo palam est, quod non constanter deos illos, sed heroas appellatis. Quid ergo contendimus? Si addicenda mortuis divinitas erat, non utique talibus? Ecce vos cum eadem licentia praesumptionis sepulcris regum vestrorum coelum infamatis, nonne probatos quosque justitia, virtute, 0594C pietate et omni bono ejusmodi consecrationis solatio honestatis contenti pro talibus etiam irrideri pejerantes. At e contrario impios, turpes etiam pristinis humanae gloriae praemiis aufertis, decreta eorum et titulos lancinatis, imagines detrahitis, monetam repercutitis. Ille autem conspector omnium, comprobator, imo largitor bonorum, tantae indulgentiae suae ordinationem vulgo prostituet et plus diligentiae atque justitiae hominibus licebit in distribuendis divinitatibus sapere? Mundiores erunt regum et principum comites quam summi Dei? Atquin horretis et aversamini, vagos, exsules,...... debiles, sordide natos,