Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/311

Haec pagina nondum emendata est

Formula:0589

0589A Item, an dei essent? Nescio, inquit, nisi ut sint expedire. Thales Milesius, Croeso sciscitanti, quid de deis arbitraretur, post aliquot deliberandi commeatus, nihil renuntiavit. Socrates ipse deos istos quasi certus negabat. Idem Aesculapio gallinaceum secari quasi certus jubebat. Et ideo cum tam incerta et inconstans definiendi de Deo philosophia deprehenditur, quem potuit...... re ejus, quem non liquido tenebat determinare? De mundo.... dicimus. Hunc enim physicum theologiae genus cogunt: q..... ta deos tradiderunt, ut Dionysius stoicus trifariam deos dividat, unam vult speciem, quae in promptu sit, ut solem, lunam..... aliam, quae non compareat, ut Neptunum, reliquam, quae de hominibus ad divinitatem transisse dicitur, ut Herculem, Amphiaram. 0589B Aeque Arcesilaüs trinam formam divinitatis ducit, Olympios, Astra, Titaneos; de Coelo et Terra, ex his, Saturno et Ope, Neptunum, Jovem et Orcum et caeteram successionem. Xenocrates Academicus bifariam facit, Olympios et Titanios, qui de Coelo et Terra. Aegyptiorum plerique quatuor deos credunt, Solem et Lunam, Coelum ac Terram. Cum reliquo igni superno deos ortos Democritus suspicatur, cujus instar vult esse naturam Zeno. Unde et Varro ignem mundi animum facit, ut perinde in mundo ignis omnia gubernet, sicut animus in nobis. Atqui vanissime. Nam cum est, inquit, in nobis, ipsi sumus; cum exivit, emorimur. Ergo et ignis cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur.

3. His ita expeditis, videmus physicum istud ad 0589C hoc subornatum, ut deos elementa contendat, cum his etiam alios deos natos alleget; Dei enim nonnisi de deis nascerentur. Quos quoniam in mythico apud poetas plenius suo loco examinabimus, tamen quod de ipsis interim retractandum est, quod ad praesentem speciem facit, simul et de praesenti specie ad ipsos...... an ostensuri sumus, deos nullo modo videri posse, qui de elementis nati dicuntur, ut jam hinc praejudicatum sit, deos elementa non esse, cum qui de elementis nati dicuntur, Dei non sunt; aeque demonstrando, orta deos non esse, ad illam agnatorum speciem praestruemus recte non esse defendi, quorum parentes, id est elementia dei non sunt. Scitum, deum e deo nasci, quemadmodum de non deo non 0589D deum. Igitur quod elementa contineat mundus iste, ut summaliter tractem de universitate, partibus ejus praeministrans; nam quae conditio ejus, eadem utique erit et elementorum et membrorum, aut ab aliquo institutus sit necesse est, qua Platonis humanitas, aut a nullo qua Epicuri duritia. Et si institutus est, habendo initium habebit et finem, ita quod aliquando non fuit ante initium, et quandoque non erit post finem: non capit utique videri deus carens substantia 0590A divinitatis, id est aeternitate, quae sine initio et fine censetur. Si vero institutus omnino non est ac propterea deus habendus, quod ut Deus neque initium neque finem sui patitur: quomodo quidam assignat elementis, quae deos volunt, generationem, cum stoici negent quicquam Deo nasci? Item, quomodo volunt, quos de elementis natos ferunt, deos baberi, cum Deum negent nasci? Itaque quod mundi erit, hoc elementis adscribetur, coelo dico et terrae et sideribus et igni, quae deos et deorum parentes adversus negatam generationem Dei et nativitatem frustra credi proposuit Varro. Et qui Varro indicaverat animalia esse coelum et astra. Quod si ita est, etiam mortalia sint necesse est, secundum animalis formam; nam etsi immortalem constat animam, ipsi hoc soli licebit, 0590B non etiam illi cui adnectitur, id est corpori. Nemo autem negabit mortale corpus esse, cum et contingamus ea et contingamur ab eis, certa corpora ex illis decidere videamus. Ergo si animalia deposita ratione animae, qua corporum conditio, mortalia, non utique, dii elementa. Et tamen unde animalia Varroni videntur elementa? Quoniam moventur. Ac ne ex diverso proponatur, multa alia moveri, ut rotas, ut plaustra, ut machinas caeteras, ultro praevenit dicens, eo animalia credita, quod per semetipsa moverentur, nullo extrinsecus apparente motatore eorum aut minatore, sicut apparet, qui rotam compellit, et plaustra volvit, et machinam temperat. Igitur nisi animalia, non mobilia per se. Porro allegans, quid non appareat, ostendit quid quaesisse debuerat, id 0590C est, artificem et arbitrum motus; neque enim statim non est, quod, quia non videmus, non credimus esse. Imo eo altius investigandum est, quod non videatur, ut quod videatur quale sit scire possimus. Alioquin si tantum ea, quae comparent, deo esse creduntur, quia comparent? Quomodo deos etiam eos recipitis qui non comparent? Si autem videntur esse qui non sunt, cur non sint et qui non videntur? Motatorem dico coelestium rerum. Sint ergo et animalia, quia mobilia per se, etiam mobilia per se, quia non per alium; tamen illa non statim Dei, quia animalia, ita nec ideo, quia per se mobilia; aut quid vetat universa animalia, ut mobilia per se, deos haberi?..... lia sane vanitate Aegyptiis licet.

0590D 4. Aiunt quidam propterea deos fuisse appellatos, quod θέειν et σείεσθαι, procurrere ac motari interpretatio est. Sane vocabulum istud non est alicujus majestatis; a cursu enim et motu, non ab divinitatis denominatione formatum est. Sed cum etiam ille unus Deus quem colimus, θεὸς cognominetur, nec tamen aut motus ullus aut cursus ejus appareat, quia nec visibilis cuiquam sit, palam est, ut vocabulum istud....... sumptum propriumque, quia se nati