Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/310

Haec pagina nondum emendata est

Formula:0587

0587Anes istos deos ab hominibus institutos, non.... hinc excidere fidem verae divinitatis, quo nihil utique aliquando coeptum divinum videri jure possit. Sed enim multa sunt, quibus teneritas conscientiae obduratur in callositatem voluntarii erroris. Ingenti manu veritas obsidetur; at ipsa de sua virtute secura est. Quidni? quoscumque vult, de ipsis adversariis socios protectoresque sibimet assumit, et omnem illam expugnatorum multitudinem prosternit. Adversus haec igitur nobis negotium est, adversus institutiones majorum, auctoritates receptorum, leges dominantium, argumentationes prudentium; adversus vetustatem, consuetudinem, necessitatem; adversus exempla, prodigia, miracula, quae omnia adulterinam istam divinitatem corroboraverunt. Quare secundum vestros commentarios, quos ex omni theologiae genere 0587B cepistis, gradum conferens, quoniam major in hujusmodi penes, vos auctoritas litterarum, quam rerum est, elegi ad compendium Varronis opera, qui rerum divinarum ex omnibus retro digestis commentatus, idoneum se nobis scopum exposuit. Hunc si interrogem, qui insinuatores deorum? aut philosophos designat aut populos ant poetas. Triplici enim genere deorum censum distinxit: unum esse physicum, quod philosophi retractant; aliud mythicum, quod inter poetas volutetur; tertium gentile, quod populi sibi quique adoptaverunt. Igitur cum philosophi physicum conjecturis concinnarint, poetae mythicum de fabulis traxerint, populi gentile ultro praesumpserint, ubinam veritas collocanda? in conjecturis? 0587C sed incerta conceptio est; in fabulis? sed foeda relatio est; in adoptionibus? sed passiva et muncipalis adoptatio est. Denique apud philosophos incerta, quia varia; apud poetas omnia indigna, quia turpia; apud populos passiva omnia, quia voluntaria. Porro divinitas, si veram retractes, ea definitione est, ut istud neque argumentationibus incertis colligatur, neque fabulis indignis contaminetur, neque adoptionibus passivis judicetur; haberi enim debet, sicut 0588A est, certa, integra, communis, quia scilicet omnium. Caeterum quem Deum credam? quem suspicio aestimavit, quem historia jactavit, quem civitas voluit? Dignius multo neminem credam, quam dubitandum aut pudendum aut adoptivum.

2. Sed physicorum auctoritas philosophorum ut mancipium sapientiae patrocinatur. Sane mera sapientia philosophorum, cujus infirmitatem prima haec contestatur varietas opinionum, veniens de ignorantia veritatis. Quis autem sapiens expers veritatis, qui ipsius sapientiae ac veritatis patrem et dominum deum ignoret?.... divina alias enuntiatio Salomonis (Prov. IX. 10; Ps. XI. 10): Initium, inquit, sapientiae metus in Deum. Porro timoris origo notitia est; quis enim timebitquod ignorat? Ita qui Deum timuerit, 0588B omnium notitiam et veritatem assecutus, plenam atque perfectam sapientiam obtinebit. Hoc autem philosophiae non liquido successit. Licet enim per curiositatem omnimodae litteraturae inspiciendae, divinis quoque scripturis ut antiquioribus possint videri incursasse, et inde nonnulla dempsisse, cum tamen.... ut, probant sese aut omnia despexisse aut non omnibus.... Nam et alias veritatis simplicitas per scrupulositatem.... ve fide nutat, et ita accedente libidine gloriae ad proprii ingenii opera mutasse, per quod in incertum abiit etiam quod invenerant, et facta est argumentationum inundatio de stillicidio uno atque alio veritatis; invento enim solummodo eo, non ut invenerant, exposuerunt, ut de qualitate ejus et de natura et jam de sede disceptent: Platonici quidem 0588C curantem rerum et arbitrum et judicem; Epicurei otiosum et inexercitum, et ut ita dixerim, neminem; positum vero extra mundum, Stoici; intra mundum, Platonici. Quem non penitus admiserant, neque nosse potuerunt, neque timere, nec inde sapere, exorbitantes scilicet ab initio sapientiae, id est, metu in Deum. Exstant testimonia tam ignoratae quam dubitatae inter philosophos Divinitatis. Diogenes consultus, quid in coelis agatur: Nunquam, inquit, ascendi.