Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/305

Haec pagina nondum emendata est

Formula:0577

0577Aanimata jam mortemve simulantia e cauterio probat. Singula ista quaeque adhuc investigare quis possit? Si honorem inquietant divinitatis, si majestatis fastigium adsolant, de contemptu utique censentur, quam eorum qui ejusmodi factitant, quam eorum qui ita suscipiunt. Quare nescio, ne plus de vobis dei vestri quam de nobis querantur..... ex alia parte adulamini, redimitis si qua delinquitis, et postremo licet vobis in eos quos esse voluistis; nos vero in totum aversamur.

11. Nec tantum in hoc nomine rei desertae communis religionis, sed superductae monstruosae superstitionis. Nam, ut quidam, somniastis caput asinium esse deum nostrum. Hanc Cornelius Tacitus suspicionem fecit. Is enim in quarta historiarum suarum, 0577B ubi de bello judaico digerit, ab origine gentis exorsus et tam de ipsa origine quam de nomine religionis ut voluit argumentatus, Judaeos refert in expeditione vastis in Iocis aquae inopia laborantes, onagris, qui de pastu aquam petituri aestimabantur, indicibus fontis usos evasisse; ita ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem a Judaeis coli, inde opinor praesumptum, nos quoque ut Judaicae religionis propinquos eidem simulacro initiari. At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, oblitus affirmationis suae in posterioribus refert, Ponpeium magnum Judaeis debellatis captisque Hierosolymis templum adisse et perscrutatum nihil simulacri reperisse. Ubi ergo is deus fuerit? utique nusquam magis quam in templo tam memorabili, praesertim omnibus praeter sacerdotibus clauso, quo non vererentur extraneum. 0577C Sed quid ego defendam, professus interim confessionem temporalem omnium in vobis ex pari transferendorum? Credatur deus noster asinina aliqua persona; certe negabitis vos eadem habere nobiscum? Sane vos totos asinos colitis et cum sua Epona, et omnia jumenta et pecora et bestias, quae perinde cum suis praesepibus consecratis. Et hoc forsitan crimini datis, quod inter cultores omnium tantum asinarii sumus. Sed et qui nos crucis antistites affirmat, consecraneus erit noster.

12. Crucis qualitas, signum est de ligno; etiam de materia colitis penes vos cum effigie; quanquam sicut vestrum humana figura est, ita et nostrum propria. Viderint nunc liniamenta, dum una sit qualitas; viderit 0577D forma, dum ipsum sit dei corpus. Quod si de 0578A hoc differentia intercedit, quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica et Ceres Pharia, quae sine forma rudi palo et solo staticulo ligni informis repraesentatur? Pars crucis, et quidem majus, est omne robur, quod de recta statione defigitur. Sed nobis tota crux imputatur, cum antemna scilicet sua et cum illo sedilis excessu. Hoc quidem vos incusabiliores, qui mutilum et truncum dicastis lignum quod alii plenum et structum consecraverunt. Enimvero de reliquo integra est religio vobis integrae crucis, sicut ostendam. Ignoratis autem etiam originem istam deis vestris de isto patibulo provenisse. Nam omne simulacrum, seu ligno seu lapide desculpitur, seu aere defunditur, seu qua cumque alia locupletiore materia producitur, plasticae manus praecedent 0578B necesse est; plasta autem lignum crucis in primo statuit, quoniam ipsi quoque corpori nostro tacita et secreta linea crucis situs est. Quod caput emicat, quod spina dirigitur, quod humerorum obliquatio... Si statueris hominem manibus expansis, imaginem crucis feceris. Huic igitur exordio, et velut statumini argilla desuper intexta paulatim membra complet, et corpus struit, et habitum, quem placuit argillae, intus cruci ingerit; inde circino et plumbeis modulis praeparatio simulacri in marmor, in lutum, vel aes, vel quodcunque placuit deum fieri, transmigratur. A cruce argilla, ab argilla deus; quodammodo transit crux in deum per argillam. Crucem igitur consecratis a qua incipitur consecratus. Exempli gratia dictum erit, nempe de olivae nucleo et nuce persici et grano piperis sub terra temperato arbor exsurgit in ramos, 0578C in comam, in speciem sui generis. Eam si transferas, vel de brachiis ejus in aliam subolem utaris, cui deputabitur quod de traduce provenit? non illi grano aut nuci aut nucleo? Nam cum tertius gradus secundo adscribibitur, aeque primo secundus, sic tertius redigitur ad primum transmissus per secundum. Nec diutius super isto argumentandum est, quando naturali praescriptione omne omnino genus censum ad originem refert, quantoque genus censetur, tanto origo convenitur in genere. Si igitur in genere deorum crucum originem colitis, hic erit nucleus et granum primordiale, ex quibus apud vos simulacrorum silvae propagantur. Ad manifesta jam: Victorias ut numina, et quidem augustiora quanto laetiora, 0578D veneramini. Con........ one quid melius extollant,