0573A utique contemnitis; praelatio alterius sine alterius contumelia esse non potest, nec ulla electio non reprobatione componitur. Qui de pluribus suscipit aliquem, eum quem non suscipit despexit. Sed tot ac tanti ab omnibus coli non possunt. Jam ergo tunc primo contempsistis, non veriti scilicet ita instituere, ut omnes coli non possent. At enim illi sapientissimi ac prudentissimi majores, quorum institutis renuntiare non nostis, maxime in persona deorum vestrorum, ipsi quoque impii deprehenduntur. Mentior, si nunquam censuerant, ne qui imperator fanum, quod in proelio vovisset, prius dedicasset quam senatus probasset, ut contigit M. Aemilio, qui voverat Alburno deo. Utique enim impiisimum, imo contumeliosissimum admissum est, in arbitrio et libidine sententiae humanae 0573B locare honorem divinitatis, ut deus non sit, nisi cui esse permiserit senatus. Saepe censores inconsulto populo adsolaverunt; certe Liberum patrem cum sacro suo consules senatus auctoritate urbe non solummodo, verum tota Italia eliminaverunt. Caeterum Serapem et Isidem et Harpocratem et Anubem prohibitos Capitolio Varro commemorat, eorumque statuas a senatu dejectas, nonnisi per vim popularium restructas. Sed tamen et Gabinius consul Kalendis Januariis, cum vix hostias probaret, prae popularium coetu, quia nihil de Serape et Iside constituisset, potiorem habuit senatus censuram, quam impetum vulgi, et aras institui prohibuit. Habetis igitur in majoribus vestris, etsi non nomen, attamen sectam christianam, quae deos negligit. Horum, si vos saltem 0573C integrum honoribus vestris rei esse laesae religionis: sed invenio conspirasse a vobis tam superstitionis quam impietatis profectum. Quanto enim irreligiosiores deprehendimini? Privatos enim deos, quos Lares et Penates domestica consecratione perhibetis, domestica licentia inculcatis, venditando, pignerando pro necessitate ac voluntate. Essent quidem tolerabiliora ejusmodi contumaciae sacrilegia, nisi quod eo jam contumeliosiora, quod modica. Sed aliquo solatio privatorum et domesticorum deorum querelae juvantur, quod publicos turpius contumeliosiusque tractetis. Jam primum, quos in hastarium regessistis, 0574A publicanis subd... tis, omni quinquennio inter vectigalia vestra proscriptos addicitis. Sic Serapeum, sic Capitolium petitur, addicitur, conducitur..... sub eadem voce praeconis, eadem exactione quaestoris. Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora; nam hae sunt captivitatis notae et poenae. Dei vero, qui magis tributarii, magis sancti, imo qui magis sancti magis tributarii. Majestas constituitur in quaestum, negotiatio religione proscribitur, sanctitas locationem mendicat; exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri, pro stipitibus, pro ostiis; venditis totam divinitatem, non licet eam gratis coli; plus denique publicanis reficitur, quam sacerdotibus. Non suffecerat vectigalium deorum contumelia, de contemptu scilicet 0574B aestimanda, nec contenti estis deis honorem non habuisse, nisi etiam, quemcumque habetis, depretietis aliqua indignitate. Quid enim omnino ad honorandos eos facitis, quod etiam non mortuis vestris ex aequo praebeatis? Exstruitis deis templa, aeque mortuis templa; exstruitis aras deis, aeque mortuis aras, eisdem titulis superscribitis litteras, easdem statuis inducitis formas, ut cuique ars aut negotium aut aetas fuit: senex de Saturno, imberbis de Apolline, virgo de Diana figuratur, et miles in Marte, et Vulcano faber ferri consecratur. Nihil itaque mirum, si hostias easdem mortuis, quas et deis caeditis, eosdemque odores crematis. Quis istam contumeliam excuset, quae ut aut mortuos cum deis deputet? Regibus quidem etiam sacerdotia adscripta sunt, sacrique apparatus, 0574C ut tensae et currus et solisternia et lectisternia.... tie et ludi. Plane, quoniam illis coelum patet, hoc quoque non sine contumelia deorum: primo quidem, quod non decuerit alios eis annumerari, quibus datum sit post mortem deos fieri; secundum, quod tam libere atque manifeste coram populo pejeraret contemplator Proculus in coelum recepti, nisi contemneret quos dejeraret, quam ipse, quam ii, qui ei pejerare permittant; consentiunt enim ipsi nihil esse quod dejerant, imo insuper et praemio afficiunt, quia publice contempserit perjurii vindices; quanquam perjurii apud vos unusquisque pu
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/303
Haec pagina nondum emendata est