Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/301

Haec pagina nondum emendata est

Formula:0569

0569A ad magistrum sacrorum vel patrem adire. Tum ille dicet: Infans tibi qui adhuc vagit necessarius, qui immoletur, et panis aliquantum, qui in sanguine infringatur, praeterea candelabra, quae canes annexi deturbent, et offulae, quae eosdem canes: sed et mater aut soror tibi necessaria est. Quid, si nullae erunt? opinor, legitimus Christianus esse non poteris? Haec, oro vos, denuntiata ab aliis sustinent prodi? Diversum opus non est scire illos; prius fallaciae negotium perpetratur, ignaris et dapes et nuptiae subjiciuntur. Nihil enim unquam retro de Christianis mysteriis audierunt. Tamen postea cognoscant necesse est vel aliis quos inducunt praeministranda. Caeterum quam vanum est profanos scire quod nesciat sacerdos? Tacent igitur, et accepto 0569B ferunt, et nihil tragoediae Thyestae vel Oedipodis erumpunt, et non protrahunt ad populum, fide in ministros et magistris et de ipsis potiores morsus jam doctis... rapiunt. Si nihil tale probetur, grande nescio quid aestimari oportet, cujus compensatio tantarum atrocitatum tolerantia constat. Miserae atque miserandae nationes, ecce proponimus vobis disciplinae nostrae sponsionem. Vitam aeternam sectatoribus et conservatoribus suis spondet, e contrario profanis et aemulis supplicium aeternum aeterno igni comminatur; ad utramque caussam mortuorum resurrectio praedicatur. Viderimus de fide istorum, dum suo loco digeruntur; interim credite, quemadmodum nos. Volo enim scire, si per talia scelera adire parati estis, quemadmodum nos? Veni, si quis 0569C es, demerge ferrum in infantem; vel si alterius officium est, tum modo specta morientem animam, antequam vixit, certe excipe rudem sanguinem in quo panem tuum saties, vescere libenter; interea discumbens dinumera loca, ubi mater aut soror torum presserit; nota diligenter, ut cum tenebrae irruerint, tentantes scilicet diligentiam singulorum, non erres extraneam incursans: piaculum feceris, nisi incestum. Haec cum expunxeris, vives in aevum. Cupio respondeas, si tanti facias aeternitatem? imo idcirco nec credis, et jam si credideris, nego te velle, et jam si velles, nego te posse. Cur autem alii possint, si vos non potestis? cur non possitis, si alii possunt? Impunitatem, aeternitatem quanto constare vultis? An hae nobis omni modo redimendae videntur? an 0569D alii ordines dentium Christianorum, specus 0570A facium, et alii ad incesti libidinem nervi? Non, opinior; satis enim est nobis sola veritate a vestra positione discerni. Tertium genus dicimur, cynopennae aliqui, vel sciapodes, vel aliqui de subterranea antipodes.

8. Si qua istic, apud vos saltem ratio est, edatis velim primum et secundum genus, ut ita de tertio constet. Psammetichus quidem putavit tibi se ingenio exploratus, si de prima generis: dicitur enim infantes recenti e partu seorsum a commercio hominum alendos tradidisse nutrici, quam et ipsam propterea elinguaverat, ut in totum exsules vocis humanae non auditu formarent loquelam, sed suo promentes eam primam nationem designarent, cujus 0570B sonum natura dictasset. Prima vox Bekkos renuntiata est; interpretatio ejus Panis apud Phrygas nomen est; Phryges primi genus exinde habentur. Sed hoc unum erit de vanitatibus vestrarum fabularum non otiose nobis retractandum, quo fidem vestram vanitatibus quam veritatibus deditam demonstrare gestimus. An omnino credibile sit, tali membro desecto, vastato ipsius animae organo et utique radicitus caeso, castratis faucibus, quae etiam extrinsecus periculose vulnerantur, exinde tabo in praecordia refluente, postremo aliquamdiu cessantibus alimentis, vitam nutrici perdurasse? Age nunc, perseveraverit Philomelae medicamentis.... quam et ipsam prudentiores, non linguae caede, sed pudoris rubore mutam interpretantur. Si ergo vixit, potuit 0570C effutire aliquid obtusum et exarticulatum sonum tinnitumque, sine modulatu labellorum, expanso ore, lingua stupente, de solis faucibus cogi licet: id fors tunc infantes, quia unicum, facilius commentati, paulo modulatius, utpote linguatuli, in ventum alicujus interpretationis impegerint. Sint nunc primi Phryges, non tamen tertii Christiani; quantae enim aliae gentium series post Phrygas? Verum recogitate, ne quos tertium genus dicitis, principem locum obtineant, siquidem non ulla gens non Christiana; itaque quaecumque gens prima, nihilominus Christiana. Ridicula dementia, novissimos dicitis et tertios nominatis. Sed de superstitione tertium genus deputamur, non de ratione, ut sint Romani, Judaei, dehinc Christiani. Ubi autem Graeci? vel si in Romanorum 0570D superstitionibus censentur, quandoquidem