0555A persuadent. Exstant et eorum, qui ineunte anno quinto aut decimo, et eorum, qui exeunte eo ludos hos exhibuere, exempla. In illis Constantinus M. est, cujus primum anni tricesimi diem, XXV Julii, ceremoniis tricennalium illustrem fuisse constat. Applicemus haec Severi annis, et videbimus, tam a. CXCVII quam a. CXCVIII, eum spectacula ista plebi edere potuisse. Praepositus est imperio circa medium forte a. CXCIII. Diem et mensem, de quo alii litigant, scire parum refert (Vide Tillemont Hist. des Emper. T. III. Not. VII. sur Sevère p. 393). Ego ipsum interea Pagium sequar, qui Idibus Maii id factum censet (Diss. Hypat. P. II, c. XII, p. 220). Quintus itaque imperii ejus a. CXCVII, mense Maio exordiendus erit. Quae jam vero ratio afferri potest, qua invicte demonstretur, non a. CXCVII, quo 0555B quintus Severi annus incipit, sed a. CXCVIII, quo desinit, Quinquennalia eum dedisse. Utrumque enim fieri potuisse certum est. Reliquorum deterior adhuc conditio est. Falsum est Herodianum dicere, Imperatorem statim post adventum in urbem plebi munera ista edidisse, quae quinquennalia vocat. Audiamus viri verba (Historiar. L. III, c. VIII, p. 145): Ὁ δ᾽ οὖν Σεβῆρὸς εἰς τὸ τοῦ Διὸς τέμενος ἀνελθὼν, καὶ τὰς λοιπὰς τελέσας ἱερουργίας, ἐπανῆλθεν εἰς τὰ βασίλεια, καὶ τῷ δήμῳ προὒθηκεν ἐπὶ ταῖς νίκαις μεγίστας νομὰς, τοῖς δὲ στρατιώταίς ἐπέδωκε χρήματα πλεῖστα, ἄλλα τε πολλὰ συνεχώρησεν ἃ μὴ πρότερον εἶχον. Politianus ita vertit: Postea vero quam in templum Jovis ingressus est, omniaque sacrificia de more 0555C peregit, reversus in palatium magnoque congiario populum Romanum, victoriae nomine, prosecutus, ac nummos militibus largitus est, simul alia permulta indulsit, quae nunquam antea acceperant. Quinquennalium hic mentionem quaero, sed frustra. Pagium quidem dicere audio: Quae novitates gratiaque quinquennalium Severi indicia. Infelicem vero divinationem! Quasi non aliis temporibus, quam Quinquennalibus, istiusmodi rebus donari populus potuerit. Et quid obfuit, doctissime Pagi, quod voces illas Herodiani non videres, ἐπὶ ταῖς νίμαις? Ob victoriam de Albino reportatam, non Quinquennalis imperii caussa, de quibus ludis postea separatim Herodianus dicit, hanc liberalitatem Severus exercebat. Non minus in eo fallitur, quod ex Herodiano 0555D patere ait, Augustum statim post Albini cladem Romam contendisse. Dicit is quidem, quum Romam peteret, πολλῷ τάχει eum migrasse. At non iter illud coedem Albini confestim excepisse memorat (L. c. pag. 145). Potius, non antea eum Romam esse reversum narrat, quam res ordinasset Britanniae, composuisset Galliam ac de magna amicorum Albini copia supplicium sumpsisset. Quae tanti momenti sunt negotia, ut multum temporis in perficiendis illis consumptum sine dubio fuerit. Nihil igitur jam certius esse affirmamus, quam A. CXCVII motus Albini, auctore ejus occiso, sedatos fuisse.
0556A § XIV.—Atque sic inoffenso pede ad reliqua pergi, annusque Apologetici nostri facilius constitui potest. Libere igitur a. CXCVIII, laborantibus fratribus eo subvenire voluisse, pronuntio. Locus, qui hanc firmat opinionem, hic est: Sed et qui nunc scelestarum partium socii aut plausores quotidie revelantur, post vindemiam parricidarum racematio superstes, quam recentissimis et ramossisimis laureis postes praestruebant? quam elatissimis et clarissimis lucernis vestibula enubilabant? quam cultissimis et superbissimis toris forum sibi dividebant? non ut gaudia publica celebrarent, sed ut vota propria jam edicerent in aliena solemnitate et exemplum atque imaginem spei suae inaugurarent, nomen principis in corde mutantes. Eadem officia deperdunt et qui Astrologos et Aruspices et Augures et 0556B Magos de Caesarum capite consultant (Apolog. c. XXXV, p. 458). Non fugit illustris hicce locus Baronium: non Tillemontium praeteriit. Sed neuter, quod absque diminutione tantorum hominum dixerim, eo recte uti potuit, eo quod in aliis rebus errarent. Vidit aliquid Baronius ac de strage reliquiarum Albini eum interpretandum esse, bene monuit (Annal. ad a. CC, n. III, p. 198). Aetatem libri idcirco recte notare non potuit, quoniam a. CXCVIII. Severum reducem factum fuisse Romam, ac a. CXCIX, Parthis signa demum illata esse, statuit. Tillemontius vero, cujus industriam stupendam alioqui esse fateor, de Nigri eum sectatoribus improvide intellexit, quos quum Parthis jam Severus immineret, Plautiano suasore, eum persecutum esse, Spartianus 0556C (Vit. Severi, c. XV, p. 181) prodit. Propterea a. CC aut CCI Apologeticum exaratum esse voluit. Quamquam ne id quidem intelligo, cur hanc Nigrinianorum stragem, quam Spartianus inter belli parthici initia collocat, post ipsam difficillimam urbis Atrae obsidionem accidisse, vir eruditus censeat. Nos, diligenter excusso Tertulliani loco, facilem negotio exitum inveniemus. Parricidae quinam sint in eo, apertum est; ii nempe, qui Albino imperium affectanti aut ope aut consilio affuerant. Cicero jamdudum sic senserat (Philippica II, c. XIII, p. 446, T. II, Opp. ed. Gruteri) plus etiam quam parricidas ejusmodi esse homines: siquidem, ut addit, atrocius est patriae parentem quam suum occidere. At horum longe plurimi qui aut vere criminis 0556D istius rei erant, aut falso habebantur, tam in Gallia, quam Romae deinde supplicio affecti erant, praeter eos qui aperte arma tulerant. Herodianus et Spartianus hic possunt consuli. Atque hoc est, quod vindemiam Tertullianus vocat. Racematio quaedam, ut quidem Imperator putabat, adhuc super