Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/292

Haec pagina nondum emendata est

Formula:0551

0551Abini bellum in Gallia commotum scriptum esse librum demonstrabimus. Fiet id ope loci hujus, quem exhibeo. Nihil unquam in principum capita molitos esse sectae christianae socios dum vir ingeniosus contendit, sic inter alia exclamat (Cap. XXXV, p. 3000.): Unde Cassii et Nigri et Albini? Unde qui inter duas lauros obsident Caesarem? De Romanis, nisi fallor, id est, de non christianis. Praeterita imperii mala praesidibus in memoriam hoc loco revocat, periculaque, quibus Imperatores feliciter defuncti sint, recenset. In his praecipue tumultum ab Albino excitatum memorat. Ad certiorem itaque scientiam nil amplius requiritur, quam ut, quo anno Albiniani hi conatus compressi sint, disquiramus.

§ XII. Enimvero novi hic circuitus. Dissident ii, quorum 0551B magnam in his rebus auctoritatem esse, paucissimi ignorant. Unicus tamen annus tantum eos sejungit. Placet his a. CXCVII; aliis a. CXCVIII. Nos, quibus aliquid, quod ad caussam omnem discutiendam pertinet, praetermittere religio est, indubitatis rationibus, quid sentire oporteat, docebimus. Quod eo quidem libentius fiet, quoniam omnis haec disceptatio de Apologetici anno ex hoc negotio pendet. Pervulgata prior est opinio, quam plerique fastorum conditores (Vid. Onuphr. Panvinius fastor. consul., p. 241, Heidelb. 1588.), Caesar Baronius (Annalium Tom. II, ad annum CXCIX, n. I, p. 293.), Franc. Mediobarbus (In Numism. Imper., p. 271, Mediob. 1683), celeberrimus Tillemontius (Histoire des Emper. Tom. III, P. I, p. 72 et p. 404) compluresque 0551C alii tuentur. Hi si majori rationes suas industria munivissent, inviolatas sine dubio ac tectas conservassent. Munivissent vero, ut opinor, si quemquam tam audacem fore putassent, ut eas pervertere ac rejicere conaretur. Ego sine omni mora iis me addictum esse profiteor. Cujus consilii rationes, antequam eorum, qui secus sentiunt, apparatum disjiciam, expositurus sum. Fundamentis enim computationis nostrae indicatis, facilius judicabitur quod pretium alteri sit statuendum. Primo omnium hoc observari volo, non diuturnum Albinianum fuisse bellum, sed altero anno coeptum, altero absolutum. Magnis ac festinatis itineribus in Galliam ex Oriente Severus advolabat. Aderat et statim hostis Albinus. Nec mora; congrediuntur, ac velitationibus 0551D quibusdam de summa rei publicae, haud quidem ita magnis, decertant. Ancipiti initio marte pugnabatur, ac in spem victoriae Albinus jam erectus erat. Sed paulo post fatalis ac decretoria prope Lugdunum pugna die XI. kal. martias, Severo victoriam, Albino afferebat interitum. Omnes, quos habemus, scriptores cuncta haec brevi tempore gesta, nec ulterius quam in alterum annum protracta esse, testantur. Nec quod excipi possit ullo modo intelligo. Jam, cur duos hosce annos CXCVI. et CXCVII. esse velim, accipe. Tria in aciem argumenta educam. Pescennium Nigrum, alterum Severi aemulum, a. CXCIV. victum vitaque privatum esse, qui in dubium vocet aut vocare possit, nullus est. 0552A Non multo vero post in Galliam Severus sicarios mittebat, qui, ne quem augustae dignitatis porro haberet socium, Albinum de medio tollerent. Praeter Herodianum (Historiar. Lib. III. c. V., p. m. 133.), ipsa Severi ad Albinum epistola, quam percussoribus ei reddendam tradiderat, apud Capitolinum (Vit. Cl. Albini c. VII, p. 212) hoc confirmat. Anno minimum post Nigri exitium hanc exaratam esse, vel levis ejus inspectio docere potest Eventus expectationi imperatoris cum non responderet, insidiaeque comparatae retegerentur, Albinus continuo arma in Severum capiebat. Is nuntio hoc accepto nil quieti dandum esse putabat; sed collectis e vestigio, quae poterant, copiis incredibili celeritate in Galliam, qua animi erat vehementia, 0552B properabat, Albinum que adoriebatur. Ne Byzantii quidem exspectare volebat expugnationem. Αὐτὸς δὲ, inquit de eo Herodianus (Hist. L. III, c. VI. p. 139.) τῆς ὁδοῦ εἴχετό, μηδεμίαν ἀνοχὴν ἀναπαύλης διδοὺς μήτε ἑορταῖς μήτε καμάτοις, κρύους καὶ θάλπους ὀμοίως καταφρόνων. Ipse iter faciebat sine intermissione, neque festos dies, neque labores ullos magnopere curans, algoris atque aestus juxta patiens. Hanc qui festinationem considerat, non potest, quin a. CXCVI, initium a. CXCVII. finem Albiniani belli factum esse constituat. Insidiatores concedam a. CXCV ablegatos a Severo esse. Anno hoc pene finito eos in facinore deprehensos esse, adjungam. Denique A. CXCVI jam exorso rei ejus certiorem Severum esse factum dicam. Intra haud ita multos dies morae impatientissimus imperator, qui currebat 0552C potius, quam proficiscebatur, Galliam post hunc nuntium acceptum attingere potuit. Aliud ex obsidionis Byzantinae tempore praesidium parabimus. Dio Cassius trium annorum spatio, ἐπὶ ὅλον τριετῆ χρόνον, oppugnatam a Severo hanc urbem fuisse, scribit (Hist. Lib. LXXIV, p. 845, ed. Francof. 1606.). Omnes rei circumstantiae, id quod Tillemontio (Voy. Not. Viv, sur Sévère, T. III, Hist. des Emper., P. I, p. 401, 402.) jam observatum esse video, non de completo annorum trium circulo has voces explicandas esse jubent, sed ita tantum, ut tribus annis sibi succedentibus continuatam fuisse obsidionem indicent, licet fortassis primo exeunte coepta, tertio incipiente perfecta sit. Modus hic loquendi Graecis admodum familiaris est. Non 0552D disputabo, cui anno initium ejus assignari debeat, num a. CXCIII aut a. CXCIV: sufficit, quod iterum Dioni debemus (Histor. Lib. LXXIV, p. 844) Nigro nondum extincto urbem copiis fuisse cinctam. Cecidit is a. CXCIV. Sive igitur, quod aliqui faciunt, finis a. CXCIII, sive exordium a. CXCIV. praeferatur, semper vicimus. Nec tamen nego, melius longe eos sentire, qui A. CXCIV. eligunt, ac multis quidem de caussis. Cadit ergo expugnatio in a. CXCVI. Nondum vero in potestatem imperatoris urbs redacta erat id temporis, cum Albino occurrebat, Herodiano teste (Histor. L. III. c. VI. p. 139.). Quin in itinere gallico jam constitutus fuisse videtur, cum receptae urbis nuntius ad eum perfer