Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/291

Haec pagina nondum emendata est

Formula:0549

0549A illam esse regulam veritatis, quae veniat a Christo, transmissa per comites ipsius, quibus aliquanto posteriores diversi isti commentatores probabuntur. Mirabilem cernis viri docti ratiocinationem: Usurpavit praescribendi vocabulum Tertullianus; ergo ad librum de praescriptionibus respexit. Tum demum aliqua ejus vis erit, si, antequam de praescriptionibus commentaretur noster, vocem praescribendi Romanis inauditam fuisse, ostenderit. Pergit vero, tangi a Tertulliano solis defectum Uticae a. CCX. observatum. Perii, si vera dicit. Nimis vero ingeniosum, qui ex iis, quae spectat, verbis haec elici posse putet. Audi illa (Apolog., c. XX, p. 390.): Quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant: quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur. Ubi 0549B solis hic defectus? ubi Utica? De anni temporibus fruges nec mature satis, nec optime producentibus sermonem esse reor. At concedamus, quod falsum, de obfuscato sole hic aliquid dici: quo pacto eum, qui a. CCX. obtigerit, defectum hic notari demonstrabitur?

§ IX. Tandem aliquando sic ad eos ventum est, qui aut ante a. CC. aut eo ipso anno Apologeticum exaratum esse confitentur, quosve veritati amiciores esse supra agnovimus. Non eumdem illi cursum tenent, sed in varia discedunt. Sunt quibus a. CXCVI, placet (Cave Hist. litter. Script. Eccl., p. 42.). Quorum ego quidem rationes ignoro. A. CXCVIII. Pagium quondam elegisse, antea docui. Caesar Baronius A. CCI. ut ipse quidem computare assuevit, hoc est, aerae vulgaris, quam in disquisitionibus ejusmodi obtinere 0549C notissimum est, a. CXCIX. librum prodiisse vult (Annal. eccles. T. II, ad a. CC. n. VII, p. 198. ad a. CCI. n. XXVII, p. 307, n. XXXVI, p. 310), videlicet cum Severus in Parthos, quod hoc anno factum esse sine rationibus censet, moveret, Plautianum praetorio praefectum Romae relictum pacem violasse Christianorum conjicit. Quam ob causam Tertullianum, in urbe, ut vult, tum praesentem, pericula ista hoc libro repellere voluisse putat. Suspicionem de Plautiano Anton. Pagius jam sustulit, qui eum in Asiam cum Severo migrasse, evicit (Crit. in Baron. T. II. ad A. CXCIX. n. IV. p. 92, 93). Quod, cum Tertullianus scriberet, non nisi christianos Romae degentes excruciatos fuisse, contendit, ipse refellit Apologeticus; quem provinciarum 0549D praesidibus inscriptum esse certum est. De tempore belli Parthici inferius diligenter agetur. Annus CC. a plurimis electus est, iisque eruditissimis viris. Est in illis Jac. Pamelius, ( Vita Tertulliani Opp. ejus praefixa), si Jo. Forbesio a Corse (Instruct. Histor. Theol. lib. VII, c. VII, § 16. p. 320, T. II, Opp. Theol.), qui se eum sequi affirmat, credimus; Baronius enim in sua eum castra pertrahit. Est diligentissimus Tillemontius (Hist. des Emper. Tom. III, P. I, p. 94.): quanquam is alio loco (In sua Chronologia, ad calcem T. III, Hist. p. 1221.) dubius est, annon melius a. CCI. ponendus sit? Est L. E. Dupin (Bibl. des Auteurs eccl. Tom. I, p. 91), aliique complures, quorum nomina hic recensere, parum arbitror 0550A utile. Nonnulli ex his simpliciter sententiam dicunt, rationes omittunt. Manet enim haec nostra id fati plerumque genus, ut contempta jaceant ac derelicta. Qui diligentissimi sunt, ex eodem sua loco petunt, quem nos in subsidium vocabimus. Differunt in factis, de quibus quaeritur, ad annos suos referendis, bello nimirum Parthico, ac Albini motibus. Quapropter nihil huic negotio perficiendo magis conducet, quam si meam, et promam, et stabiliam sententiam. Quo facto, quis aliorum rationibus locus esse queat, obscurum amplius esse nequit. Ordine vero ac per gradus incedere animus est; generaliora praecedent, ac eorum caussa, qui post Severum aetatem libri collocant, eo regnante consignatum esse, demonstrabitur. Specialior sequetur disquisitio, ac impedimenta 0550B cuncta indubitatis argumentis removebuntur. Ultimo loco de ipso anno deliberabitur.

§ X. Imperante Severo opus hoc Tertullianum composuisse, cum loci quidam jam supra a me indicati, tum is quem nunc recitabo declarat. Caeterum, inquit (Cap. V. p. 294.), de tot exinde principibus ad hodiernum, Divinum Humanumque Sapientibus, edite aliquem debellatorem Christianorum. Eum, qui tum res imperii administrabat, in principibus divinum humanumque sapientibus, seu utriusque juris ac litterarum peritis numerat. Excipe Severum; et nullus erit imperatorum, in quem haec conveniant. Aut Commodus, aut Caracalla, quorum ille ante, hic post eum orbi terrarum praefuit, nominandus est. Pertinax enim 0550C et Julianus, qui paucis tantum diebus defuncto Commodo fastigium hoc tenuerunt, in hunc censum non veniunt. At quales, quaeso, illi quos dixi? Nec divinum, nec humanum sapientes, belluinis verius quam humanis moribus praediti, flagitiorum, non litterarum scientissimi. Multum e contrario temporis in addiscendis artibus Severus collocaverat. Philosophiae ac dicendi studiis satis deditum, doctrinae quoque nimis cupidum, Spartianus (Vita Severi, cap. XVIII. p. 154.) vocat: Ardorem ejus et industriam Dio commendat, licet ad ea, quae mente conceperat, in usum deducenda non adeo aptus fuerit. Hunc nimirum verborum, quae exscribam, sensum esse opinor (Lib. XXVI, in Excerpt. Peiresc. ab Henr. Valesio edit. p. 740, Paris, 1634, in-4º): 0550D παιδείας μὲν γὰρ ἐπεθύμει μᾶλλον ἢ ἐπετύγχανε, καὶ διὰ τοῦτο καὶ πολυγνώμων μᾶλλον ἢ πολυλόγος ἦν. Nec enim Valesii mihi versio ex omni parte placet: Disciplinarum studiosus potius quam peritus; et reliqua. Talis princeps quin suo jure eruditis connumerari potuerit, quis dubitet? Sed longiori probatione haud opus est. Ipsa res extra omne collocat dubium, sub nullo, quam Severo, hoc scriptum in litteras relatum esse.

§ XI. Imperatorem habemus. Non omnes deinde imperii ejus annos, sed eos tantum, qui ab a. CXCIII. quo illud suscepit, ad a. CC. numerantur, spectandos esse ex antea dictis novimus. Octo igitur iste annorum circulus nos jam exercebit. Cui vero non exiguum statim detrahetur spatium, si post civile Al