0547A Apologetici loca possent elidi, nihilominus ante illum, quem designat, annum Christianos excruciatos fuisse docerent. Inanis est suspicio, cui militat vir doctus. Valeat tamen, si qui velint. Alia adhuc supersunt, quae huic non patent artificio. His immotis ea quoque jacebunt, quae idem, ut ad a. CCII. omnium afflictionum initium referat, in medium adduxit (Loc. cit. § XLI, p. 68.), ad duo redeunt illa capita. Otium ait et occasionem Christianos invadendi gentibus defuisse. Utriusque facile apparet imbecillitas, si cum iis quae scripsi contendantur. Demus tamen viro erudito loquendi veniam: Nec otium erat antea, inquit, sive ipsi imperatori, sive provinciarum praefectis, nec ipsis urbium plebibus magistratibusque, quos externa saltem ab hostibus pax in eam saeviendi lasciviam plerumque convertit. Vix dubito, quin alia cogitaverit, 0547B cum sic scriberet. Quod, quaeso, vinculum harum propositionum: Bello Romani fuerunt implicati, et: Christiani nihil malorum sensere? Aut nihil ego intelligo, aut nullum. Medios inter maximi belli fragores Valerianus infinitas Christianis molestias exhibebat. Clariora haec erunt, si distinctius ejus temporis bella intueamur. In Orientis regionibus et Gallia militiae vacabat iis annis imperator. Fuerit illic, quod tantisper concedam, in diviniore coetu pax: quod vero hinc provinciarum aliarum praefectis, quod plebi erat impedimentum, quo minus Christianos in jus vocarent? Quid notius, nunquam majorem scelerum impunitatem esse, quam bellis omnia vastantibus? Quid vulgarius denique gentium illa 0547C consuetudine, quae majores nunquam miserias Christi creabant discipulis, quam cum orbis romanus bellicis aliisque calamitatibus premeretur? Rogati, quid caussae esset, sacrificuli omnem in Christianis residere culpam confidenter clamabant: Negliguntur Dii, hanc vocem eorum Arnobius refert (L. I. adv. gentes, p. 16. ed. Heraldi), atque in templis jam raritas summa est: jacent antiquae derisui caerimoniae, et sacrorum quondam veterrimi ritus religionum novarum superstitionibus occiderunt. Hinc illae lacrymae; hinc novi novis orientibus turbis furores. Non erat itaque, cur hanc rationem clariss. Dodwelli vir alioqui paucis in hoc genere conferendus, Seb. Tillemontius, sibi ut optimam repetendam esse duceret (Histoire des Emper. Tom. III. P. 1. p. 146. 0547D ed. Bruxell.). Quae quidem, tantum abest, ut aliquid probet, ut contrariis potius partibus aliquid auxilii afferat. Sed exilior adhuc altera, occasionem male Christianis faciendi non abfuisse. Nec occurrebat saltem occasio aliqua, quae imperatoris iram in Christianos excitaret, cum nec nigriniani fuissent illi, nec albiniani, ut Tertullianus ait. Verbis hic parco, eo quod inconsideratius nil dici potuisse putem. Adeone nunquam Christianorum rebus imperatores infesti erant, nisi cum aliqui eorum iis, qui civilia movebant bella, sese addixissent? Ne pueri quidem id ferrent. Neque vero de Severo hic potissimum quaeritur, an is ante a. CCII. in Christianos saevierit. Quanquam et huic et aliis ipsum Christianorum nomen 0548A occasionis satis erat. Ideo torquemur, noster ait Tertullianus (Apologetici c. II. p. 35.), confitentes et punimur perseverantes, et absolvimur negantes, quia Nominis Praelium Est.
§ VIII. Plura quam cogitabam in eos dicta sunt, qui ante a. CCII. Apologeticum non fuisse natum, contendunt. Nec tamen nimis, quod sic lucis aliquid historiae sacrae additum ac tempus vexationis Christianorum sub Severo curatius constitutum sit. Pergo jam ad eos, quibus longius adhuc procedere, ac, Severo extincto, post a. CCX. librum prodiisse defendere, placet. Facilius hi excusantur, quorum non tam mala Christianorum extenuare, quam ad Caracallae quoque initia extendere, animus est. Longe tamen illis argumentorum cedunt praestantia, quorum vis hic prope nulla est. Familiam vir summus 0548B ducit Jos. Scaliger, cujus auctoritatem fraudi nonnullis fuisse, equidem nil miror. Apologeticum, ait is (Notis ad Chronicon Eusebii, in Thes. tempor. p. 229, ed. Alex. Mori ultimae), dubito, an sub Severo scripserit, cum dicat: Papias leges heri Severus constantissimus principum exclusit, videtur de mortuo loqui. Ego vero tam acutus non sum, ut, quid haec Tertulliani verba de mortuo Severo exponere cogat, videam? Laudatur ille. At quis vivos laudibus solere decorari neget? Vox heri adhibetur. Quamobrem autem illa de praeterito Severi imperio, quod cum die sic Tertullianus contulisset, intelligi debet. Tu jam recte, Havercampi doctissime, eam de tempore non longe elapso capi posse, 0548C monuisti (Notis ad Apologet., p. 287). Addo ego, capi ita debere, nisi patrum eruditissimum ineptiisse velimus. Ex Scaligeri sententia haec voluisset: Severus, quum adhuc viveret, leges Papias abrogavit. Tacete profecto! Edocendi fortassis Romani erant, non apud inferos ab imperatore hoc beneficium esse praestitum. Sit itaque heri hic nil aliud, quam haud ita pridem. Nihilo tamen minus vir celeberrimus, Petrus Allixius, Scaligeri hoc argumentum comprobavit, illique praecipue opinionem suam, minimum non ante a. CCXI. Apologeticum litteris esse mandatum, superstruxit ( Dissert. de Tertulliani vita et scriptis, cum aliis; edit. Paris, 1680. in-4º). Quod quam improvide factum sit, evidens esse opinor. Adjunxit idem duas alias pro hac computatione 0548D rationes, quas, etiamsi a celeb. Dupinio jam brevibus dilutae sunt (Nov. Bibl. des Auteurs ecclés. Tom. I. p. 107. 108. ed. secundae), ut hic denuo expendam, institutum postulat. Primum post librum de praescriptionibus nostrum esse compositum, ex eo constare ait, quod in hoc ad illum Tertullianus digitum quasi intenderit. De aetate libri de praescriptionibus hic commentandi locus non est. Adoptabo interea Cavei (Histor. litterar. scriptor. eccles., p. 43.), aliorumque sententiam, circa a. CCVII, publicatum esse. Quemadmodum clariss. Allixius probet, librum hunc in Apologetico commemorari, tantum videndum est. Locus, quem producit, hic est (c. XLVII, p. 519): Expedite autem Praescribimus adulteris nostris