Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/289

Haec pagina nondum emendata est

Formula:0545

0545A rec.) ex Eusebio (Hist. Eccl. lib. VI, c. XI, p. 212, 213) viri docti bene observarunt. Quo quidem turbulento ac calamitoso tempore tam laborioso operi eum vacare potuisse, nullus facile dixerit. Ipse celeberrimus Dodwellus, qui sua saepe vineta caedit, hoc agnovit, ac diu ante a. CCII. Stromata ista exarata fuisse pluribus rationibus binis locis docuit (Diss. III. in Irenaeum, § XXVII. p. 276, s; et Diss. de Roman. Pontif. primaeva successione, c. XV, § IV, p. 209.). Quod itaque praecipue nobis optandum erat, id consecuti sumus. Reum habemus confitentem. Quod si non multum provecto Severi imperio Clemens scripsit, erroris esse reos, qui ante a. CCII. vexationem coepisse Christianorum negant, exploratum est. Caedes enim ac supplicia fratrum scribenti 0545B ob oculos quotidie versabantur. En quae dicat: ἡμῖν δὲ ἄφθονοι μαρτύρων πηγαὶ ἑκάστης ἡμέρας, ἐν ὁφθάλμοις ἡμῶν θεωρούμενοι, παροπτωμένων, ἀνασκινδυλευομένων, τὰς κεφαλὰς ἀποτεμνομένων (Stromatum Libro II. p. 494.): Nobis autem sunt quotidie redundantes martyrum fontes, qui nostris spectantur oculis, qui torrentur, torquentur et capite truncantur. Respondeant hic, quibus Dodwolli praecepta sequi gloriosum ducitur, ac ante omnia virum cum se ipso concilient. Fatis, quod pueri norunt, ea nocte, quae annos CXCII. et CXCIII. sejungebat, satisfecit Commodus. Scripserit Clemens primum suum librum tribus post mortem ejus annis, a. CXCV. Intercesserint iterum, id quod tamen haud verisimile est, duo prope anni inter primum et secundum Stromatum volumen. 0545C Nihilominus, jam a. CXCVII. pulchram Alexandriae eorum cohortem inveniemus, quae hoc inspectante cruentam pro Servatore mortem oppetierint. Hic vero acumen Baronii mirari liceat, qui ob haec Clementis verba libros ejus post decimum Severi annum conscriptos fuisse asseverat. Caeterum, inquit (Annal., Tom. II. ad a. CXCVI. n. XXII. p. 278, 279.), cum constet in ipsis Stromatum libris de Christianorum persecutione tunc vigente mentionem fieri, affirmare necesse est, ipsum post annum decimum Severi scripsisse. Indignum Annalium scriptore judicium! Obliviscitur vir illustrissimus eorum, quae mox ipse defensurus erat, jam a. CXCVIII. Plautiano instigante, Christianis injurias fuisse illatas, quo nomine duplicem committit errorem. Recentiores 0545D facit et Christianorum miserias, quam ipse putabat, et Clementis libros, quam rerum permittit conditio.

§. VI—Nescio an his addi mereatur, ita antiquitus jam fuisse creditum, dudum ante a. CCII. Christianos sub Severo exagitatos fuisse? Qui majorum traditionibus non omnem demunt fidem, hanc non penitus observationem spernent. Paulum igitur Orosium, quinti saeculi scriptorem, producam, qui, antequam Albinus res novas moliretur, a. minimum CXCVI, gravem Severum Christianis fuisse tradit (Historiar. Libro VII. c. XVII. p. 542. Mogunt. 1615. 8.). Verba haec sunt, quae Treculphus Lexoviensis (Chronicorum Tom. II. Lib. II. c. XXIV. p. 488. ed. Genev. 1597. in 8.), saeculi 0546A noni historicus, nulla vocula mutata, repetiit: Quinta post Neronem persecutione Christianos excruciavit: plurimique sanctorum per diversas provincias martyrio coronati sunt. Hanc prophanam in Christianos et Ecclesiam Dei praesumptionem Severi, coelestis ultio e vestigio acta subsequitur. Nam continuo rapitur, vel potius retrahitur in Galliam Severus e Syria ad tertium civile bellum. Unum jam enim Romae adversus Julianum, aliud in Syria contra Pescennium gesserat: tertium Clodius Albinus Juliani in occidendo Pertinacem socius, qui se in Gallia Caesarem fecerat, suscitabat. Idcirco Numen voluisse, ut quietem imperii Albinus turbaret, ait, quod in Christianos Severus fuisset injurius. Equidem non is sum, qui Orosium summa fide scriptorem esse putem. Neque etiam omnia, 0546B quae hic narrat, mea facio. Testem ejus tantum esse cupio, quod suo tempore opinio, quam tueor, communiter recepta fuerit. Si qua fides narrationibus, quas a majoribus traditas accepimus, huic etiam, quin aliqua esse debeat, nullus dubitabit. Abjecissem protinus hominem, cujus manifesta nimis fuisset superstitio, si omnium omnino bellorum, etiam cum Juliano et Nigro gestorum, caussam saevitiam in Christianos dixisset. Jam non prorsus despicio, quoniam religiosius instituit, nec de suppliciis fratrum semper somniat, cum bello orbem terrarum flagrasse intelligit.

§ VII.—Quae hucusque disserui, tanta praedita esse arbitror perspicuitate ac evidentia, ut in se ipsum iniquus futurus sit, qui contrariis in posterum 0546C partibus se adjungeret. Si res ita postularet, longe plura potuissem proferre; quae, cum nullo modo flagitet, mihi in aliud tempus reservo. Omnia sic cadunt, quae non sine sudore forsitan pro rationibus suis celebris Dodwellus excogitavit. Tertullianum primo nobis ille eripere conatur. Intellexit enim in Apologeticum Severum eorum excludere numero, qui violentas Christianis manus intulissent; etsi, quae nos excussimus, illustria plane loca ne tangat quidem. Quid vero exinde eum colligere existimas? Vide et mirare. Decreta imperatoris tum quidem jam rogata, sed in eas partes, ubi Tertullianus degebat, perlata non fuisse (Diss. Cyprian. XI. § 44. p. 69.). Magnitudinem videlicet miseriarum diminuere omnibus viribus conatur. Frigidum 0546D vero somnium! quod fortassis ne iis quidem arridebit, qui Romani imperii statum ignorant. At non minus in explodendo eo frigidus Ruinartus est, qui, si quo loco, hic tum inter nives gallicas versatus fuisse videtur (Praef. ad Acta Mart. Sect. II. § 44, 45, p. 46, C.). Locis quibusdam tumultuarie coacervatis longe lateque extensam fuisse persecutionem docet. Quid vero hoc ad Dodwelli argutias? qui non hoc negabat, sed non tam immanes in omnibus provinciis fuisse ausus contendit, eo quod latae ab imperatore leges ad omnes non pervenissent. Si quid video, certius ab hac detorsione Tertullianum vindicavi. Duo alia deinceps testimonia attuli, quae, si omnia, id quod fieri plane nequit,