Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/285

Haec pagina nondum emendata est

Formula:0537

0537A § III. Sc. producuntur primum, qui post a. CC Apologeticum scriptum esse volunt. Contra quos.

§ IV, V, VI. Multis ostenditur, coepisse afflictiones Christianorum sub Severo, antequam peculiaria is decreta eam in rem rogaret.

§ VII. Dodwelli speciatim argutiae examinantur.

§ VIII. Qui post mortem Severi Apologeticum prodiisse dicunt, refelluntur. Quo facto,

§ IX. Ad alteram eorum classem acceditur, qui licet concedant ante a. CC eum esse consignatum, de anno tamen dissident.

§ X. Nostrae sententiae proponendae initium fit, ac primo sub Severo scriptum esse ostenditur. Deinde,

§ XI. Post motus Albini. Quo vero annus recte possit constitui.

§ XII, XIII. Hos motus a. CXCVI coepisse. A. CXCVII compressos fuisse novis rationibus docetur, oppositaeque rationes evidenter diluuntur. Quo facto,

§ XIV. Pro a CXCVIII. pronuntiatur, ac ex illustri Tertulliani loco haec sententia diligenter confirmatur.

0537B § XV. Conclusio.

§ I.—Si, qua se utilitate commendat certa temporum, quibus libros suos prisci doctores litteris mandavere, scientia, eo semper studio ac diligentia a viris eruditis quaesita fuisset, non dubito quin multo paucioribus hodie difficultatibus historia sacra abundaret, concinniorique instructa esset ordine. At qui barbariei sordes primi absterserant, majores nostri, id potius agebant, ut collapsae plane litterarum res erigerent, quam ut istis, quas putabant, minutiis sibi aliisque earum conciliarent fastidium. Alia quidem iis, qui divinos illos restauratores consecuti sunt, meus fuit, quos Scaligero, Baronio, Petavio, Calvisio, aliisque praeeuntibus, magna in his curis 0537C stadia confecisse constat. Sed, et patrum nostrorum, nostraque aetas summos in hoc genere viros tulit, Norisium, Pagium, Lloydium, Dodwellum, Tillemontium, Nourrium, multosque, qui Patrum edidere scripta, benedictinae familiae socios. Quorum omnium de laudibus quanquam ego nihil detraho, non tamen multa ab eis relicta esse dissimulo, multa eruditius quam felicius tractata, multa quod sectae flagrarent amore, aut novae cuidam nimium faverent opinioni, implicata potius, quam evoluta. Nulla alia ejus rei testimonia si existerent, ipsa, quibus mutuo se oppugnant, scripta, ipsi, quibus novas subinde rationes constituunt, libri loquerentur. In historia praecipue calamitatum, quibus vetustissimi fratrum nostrorum defuncti sunt, magno 0537D id fuisset emolumento, si librorum, quos pro illis imperatoribus ac praesidibus oblatos esse accepimus, caeterorumque, quae ferventibus istis vexationibus consignata sunt, scriptorum aetas curate definita fuisset. Sic etenim de rerum gestarum serie, malorum illatorum magnitudine, confessorum numero, invicto, quo sanctissimi homines valuerunt, animi robore, certior nobis ac plenior esset notitia. Quam quidem egregiam quibuscumque utilitatem praestare posse, nulli, quibus maturius est judicium, ignorare possunt. Certe miror, quum vir alioqui immortalis, Henricus Dodwellus, bono fortassis consilio, totos martyrum exercitus civitate sacra ejiceret, neminem illorum, qui adversus eum prodiere, in hac sese palaestre 0538A exercuisse. Unde tamen illud peti poterat, quo ad audaciam hancce infringendam nil certius, aut utilius esse potest, Patrum quamdiu verba cum aliorum pugnant locis, semper fere elabendi facultas dabitur. Nullum si aliud perfugium adsit, aut nota quaedam testibus inuritur, aut novum quoddam critices genus advocatur, quod desperatis opibus auxilium ferat. Intervalla vero temporum si curate notentur, si rerum sibi succedentium ordo diligenter explicetur, aut perfrictae frontis infamia subeunda, aut vero error ejurandus est. Enimvero defuerunt huic causae eruditi homines; sive quod molestiam his negotiis familiarem fugerent; sive quod eximium illius commodum non perspicue satis cernerent, sive denique quod non tam circumstantiarum, quam ipsarum rerum, rationem sibi habendam esse putarent. Fuerunt quidem, 0538B fateor, quibus partem hujus laboris suscipere placuit. Nescio vero, qui factum sit, ut aut nimis indiligenter, aut nimis infeliciter sese expediverint. Fuerit festinatio, fuerit taedium, fuerit sectae studium, aut nescio quid praeterea; fuisse aliquid, quod, ut pessime interdum rationes subducerent, effecerit, exploratum est. His ego de caussis, etsi illis longe inferiorem me esse sentio, saxum hocce volutandi consilium ante aliquod tempus coepi, ac de nova quadam afflictionum christianarum historia, quae quum aliis rebus, tum praecipue diligentiori temporum notatione emineret, cogitavi. Specimen haud ita pridem nostra de Athenagorae aetate Dissertatio exhibuit, qua me celeberrimi Dodwelli rationibus plurimum intulisse 0538C damni, lectio testabitur. Usus quoque ea est felicitate spinosus licet labor, ut non displiceret iis, quorum plurimum valet apud me auctoritas, quosve intelligentes harum rerum existimatores quidquid prudentiorum est agnoscit. Quapropter nunc denuo vires periclitari, ac num eadem dexteritate tempus celeberrimi Apologetici, quem ingeniosissimus patrum Tertullianus reliquit, eruere quem, tentare decrevi. Excitavit me, ut citius quam constitueram id oneris mihi imponerem, elegantissima Apologetici illius editio, quam curis viri longe eruditissimi, mihique in primis amici, Sigiberti Havercampi debemus. Tanto eam nitore quum praeditam, tam varia elegantique eruditione munitam, tam ab omni parte illustrem ac emaculatam conspicerem, 0538D id unice statim optabam, ut eodem habitu non hujus tantum, verum reliquorum etiam Patrum, potiores prodirent libri. Sic etenim statuebam, magna taedii illius parte, quod cum litteris hisce conjunctum est, hoc pacto abstersa, fore ut non amplius relictae fere ac orbae a cultoribus antiquitates sacrae reperirentur. Erat tamen, quod in tam exculto opere desiderarem, de aetate nimirum ac rationibus ejus disquisitio. Polliceri quidem intelligebam eruditissimum virum, se in praeparatione reliquis Tertulliani adversus gentes libris praemittenda ( Praef.), huic etiam desiderio consulturum esse. Ego vero,