Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/282

Haec pagina nondum emendata est
531
532
TERTULLIANI

0531A gloriam consequitur et praedam. Proelium est nobis, quod provocamur ad tribunalia, ut illic sub discrimine capitis pro veritate certemus. Victoria est autem, pro quo certaveris, obtinere. Ea victoria habet, et gloriam placendi Deo, et praedam vivendi in aeternum. Sed obducimur, certe cum obtinuimus: ergo vicimus, cum occidimur; denique evadimus, cum obducimur: licet nunc sarmenticios et semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur. Hic est habitus victoriae nostrae; haec palmata vestis; tali curru triumphamus. Merito itaque victis non placemus; 0532A propterea enim desperati et perditi existimamur. Sed haec desperatio et perditio penes vos, in caussa gloriae et famae, vexillum virtutis extollunt. Mucius dextram suam libens in ara reliquit: o sublimitas animi! Empedocles totum sese Catanensium Aetnaeis incendiis donavit: o vigor mentis! Aliqua Carthaginis conditrix rogo secundum matrimonium dedit: o praeconium castitatis! Regulus, ne unus pro multis hostibus viveret, toto corpore cruces patitur: o virum fortem et in captivitate victorem! Anaxarchus, cum in exemplum ptisanae pilo contunderetur: Tunde, tunde, aiebat, Anaxarchi follem,