Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/279

Haec pagina nondum emendata est
525
526
APOLOGETICUS.

0525A cunt, tempora ubi finiuntur incipiunt, fructus consumuntur et redeunt; certe semina non nisi corrupta et dissoluta foecundius surgunt, omnia pereundo servantur, omnia de interitu reformantur. Tu, homo, tantum nomen, si intelligas te, vel de titulo Pythiae discens, dominus omnium morientium et resurgentium, ad hoc morieris ut pereas? Ubicumque resolutus fueris, quaecumque te materia destruxerit, hauserit, aboleverit, in nihilum prodegerit, reddet te. Ejus est nihilum ipsum, cujus et totum. Ergo, inquitis, semper moriendum erit, et semper resurgendum. Si ita rerum dominus destinasset, ingratis experireris conditionis tuae legem. At nunc 0526A non aliter destinavit, quam praedicavit. Quae ratio universitatem ex diversitate composuit, ut omnia ex aemulis substantiis sub unitate constarent ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex comprehensibili et incomprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte; eadem aevum quoque ita destinata ac distincta conditione conseruit, ut prima haec pars ab exordio rerum, quam incolimus, temporali aetate ad finem defluat, sequens vero, quam expectamus, in infinitam aeternitatem propagetur. Cum ergo finis et limes medius, qui interhiat, adfuerit, ut etiam mundi ipsius species transferatur aeque temporalis, quae illi dispositioni aeternitatis aulaei vice oppansa