Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/278

Haec pagina nondum emendata est
523
524
TERTULLIANI

0523A vire, quis in quam bestiam reformari videretur. Sed de nostra magis defensione, qui proponimus, multo utique dignius credi, hominem ex homine rediturum, quemlibet pro quolibet, dum hominem, ut eadem qualitas animae in eamdem restauretur conditionem, etsi non effigiem, certe quia ratio restitutionis destinatio judicii est, necessario idem ipse qui fuerat exhibebitur, ut boni seu contrarii meriti judicium a Deo referat. Ideoque repraesentabuntur et corpora, quia neque pati quicquam potest anima sola sine stabili materia, id est carne; et quod omnino de judicio Dei pati debent animae, non sine carne meruerunt, intra quam omnia egerunt. Sed quomodo, inquis, dissoluta materia exhiberi potest? Considera temetipsum, o homo, et fidem rei invenies. Recogita quid fueris, antequam esses: utique nihil; meminisses enim, si quid fuisses. Qui ergo 0524A nihil fueras priusquam esses, idem nihil factus cum esse desieris, cur non possis esse rursus de nihilo, ejusdem ipsius auctoris voluntate, qui te voluit esse de nihilo? Quid novi tibi eveniet? qui non eras, factus es; quum iterum non eris, fies. Redde si potes rationem qua factus es, et tunc require qua fies. Et tamen facilius utique fies quod fuisti aliquando, quia aeque non difficile factus es, quod nunquam fuisti aliquando. Dubitabitur, credo, de Dei viribus, qui tantum corpus hoc mundi de eo quod non fuerat, non minus quam de morte vacationis et inanitatis composuit animatum spiritu omnium animarum animatore, signatum et per ipsum humanae resurrectionis exemplum in testimonium vobis. Lux quotidie interfecta resplendet, et tenebrae pari vice decedendo succedunt, sidera defuncta revivis-