0521A rius de sententia Pythagorae, hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere, et in eam opinionem omnia argumenta eloquii virtute detorserit, nonne consensum movebit et fidem infiget etiam ab animalibus abstinendi? proptereaque persuasum quis hoc habeat, ne forte bubulam de aliquo proavo suo obsonet. At enim christianus, si de homine hominem ipsumque de Caio Caium reducem repromittat, statim illic vesica queritur, lapidibus magis, nec saltem caestibus a populo exigetur. 0522A Quasi non, quaecumque ratio praeest animarum humanarum in corpora reciprocandarum, ipsa exigat illas in eadem corpora revocari; quia hoc sit revocari, esse quod fuerant. Nam si non id sunt quod fuerant, id est, humanum et id ipsum corpus indutae, jam non ipsae erunt quae fuerant. Porro, quae jam non erunt ipsae, quomodo redisse dicentur? Aut aliud factae non erunt ipsae, aut manentes ipsae non erunt aliunde. Multis etiam jocis et otio opus erit, si velimus ad hanc partem lasci-
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/277
Haec pagina nondum emendata est
521
522
APOLOGETICUS.