Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/276

Haec pagina nondum emendata est
519
520
TERTULLIANI

0519A sic et de animae statu, quam alii divinam et aeternam, alii dissolubilem contendunt: ut quis sensit, ita et intulit aut reformavit. Nec mirum, si vetus instrumentum ingenia pbilosophorum interverterunt. Ex horum semine et nostram hanc novitiolam paraturam viri quidam suis opinionibus ad philosophicas sententias adulteraverunt, et de una via obliquos multos tramites et inexplicabiles sciderunt. Quod ideo suggesserim, ne cui nota varietas sectae hujus in hoc quoque nos philosophis adaequare videatur, et ex varietate defensionum indicet veritatem. Expedite autem praescribimus adulteris nostris illam esse regulam veritatis, quae veniat a Christo, transmissa per comites ipsius, quibus aliquanto posteriores diversi isti commentatores probabuntur. Omnia adversus 0519B veritatem de ipsa veritate constructa sunt, operantibus aemulationem istam spiritibus erroris. Ab his adulteria hujusmodi salutaris disciplinae subornata; ab his quaedam etiam fabulae immissae, quae de similitudine fidem infirmarent veritatis, vel eam sibi potius evincerent, ut quis ideo non putet Christianis credendum, quia nec poetis, nec philosophis, vel ideo magis Poetis et Philosophis existimet credendum, quia non christianis. Itaque et ridemur Deum praedicantes judicaturum. Sic enim et 0520A poetae et philosophi tribunal apud inferos ponunt. Si gehennam comminemur, quae est ignis arcani subterraneus ad poenam thesaurus, proinde decachinnamur. Sic enim et Pyriphlegethon apud mortuos amnis est. Et si paradisum nominemus, locum divinae amoenitatis recipiendis sanctorum spiritibus destinatum, maceria quadam igneae illius zonae a notitia orbis communis segregatum, Elysii campi fidem occupaverunt. Unde haec, oro vos, philosophis aut poetis tam consimilia? non nisi de nostris sacramentis: si de nostris sacramentis, ut de prioribus, ergo fideliora sunt nostra, magisque credenda, quorum imagines quoque fidem inveniunt; si de suis sensibus, jam ergo sacramenta nostra imagines posteriorum habebuntur, quod rerum, forma non sustinet; nunquam 0520B enim corpus umbra aut veritatem imago praecedit.

CAPUT XLVIII.

Argumentum.Mirum quoque, quod Philosophis incredibilia docentibus credant, magis credibilia apud Christianos damnent; quod luculenter admodum exsequitur in resurrectionne et restauratione carnis seu corporis humani, opposita brutae Laberii Pythagoraeque animarum metempsychosi.

Age jam, si quis philosophus affirmet, ut ait Labe-