Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/274

Haec pagina nondum emendata est
515
516
TERTULLIANI

0515A

CAPUT XLVII.

Argumentum. Imo, si quid sanum vel veritati simile in scriptis philosophorum inveniatur, id totum ab antiquiore lege Dei, quam incorruptam Christiani habeant, mutuatum, sed ita ut pro captu et voluntate sua quilibet eorum id corruperit et mutaverit, quod itaque nullam paritatem inter utrosque inferat, sed magis ostendat, diversas illorum sectas ab unica veritate, quam de antiquiore forma possident Christiani, in infinitos errores procidisse.

47. Adhuc enim mihi proficit antiquitas praestructa divinae litteraturae, quo facile credatur thesaurum eam fuisse posteriori cuique sapientiae. Et si non onus jam voluminis temperarem, etiam excurrerem 0515B in hanc quoque probationem. Quis poetarum, quis sophistarum, qui non de prophetarum fonte 0516A potaverit? Inde igitur philosophi sitim ingenii sui rigaverunt; nam quia quaedam de nostris habent, ea propter nos comparant illis. Inde, opinor, et a quibusdam philosophia legibus quoque ejecta est, a Thebanis dico, a Spartiatis et Argivis. Dum ad nostra conantur et homines gloriae, ut diximus, et eloquentiae solius libidinosi, si quid in sanctis offenderunt digestis, exinde regestum pro instituto curiositatis ad propria verterunt, neque satis credentes divina esse, quo minus interpolarent, neque satis intelligentes, ut adhuc tunc subnubila, etiam ipsis Judaeis obumbrata, quorum propria videbantur. Nam et si qua simplicitas erat veritatis, eo magis scrupulositas humana fidem aspernata nutabat, per quod in incertum miscuerunt etiam 0516B quod invenerant certum. Inventum enim solummodo Deum non ut invenerant disputaverunt, ut de