Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/268

Haec pagina nondum emendata est
503
504
TERTULLIANI

0503A cognominantur. Nomen hoc philosophorum daemonia non fugat. Quidni, quum secundum deos philosophi daemonas deputent? Socratis vox est: si daemonium permittat. Idem et quum aliquid de veritate sapiebat, deos negans, Aesculapio tamen gallinaceum prosecari jam in fine jubebat credo ob honorem patris ejus, quia Socratem Apollo sapientissimum 0504A omnium cecinit. O Apollinem inconsideratum! Sapientiae testimonium reddidit ei viro, qui negabat deos esse. In quantum odium flagrat veritas, in tantum qui eam ex fide praestat offendit; qui autem adulterat et affectat, hoc maxime nomine gratiam pangit apud insectatores veritatis, (qua et illusores et contemptores. Mimice philosophi affectant ve-