0491A gymnosophistae sumus, sylvicolae et exules vitae. Meminimus gratiam nos debere Deo Domino Creatori; nullum fructum operum ejus repudiamus; plane temperamus, ne ultra modum aut perperam utamur. Itaque non sine foro, non sine macello, non sine balneis, tabernis, officinis, stabulis, nundinis vestris, caeterisque commerciis cohabitamus in hoc saeculo. Navigamus et nos vobiscum et militamus, et rusticamur, et mercamur, proinde miscemus artes, operas nostras publicamus usui vestro. Quomodo infructuosi videamur negotiis vestris, 0492A cum quibus et de quibus vivimus, non scio. Sed si caeremonias tuas non frequento, attamen et illa die homo sum. Non lavo sub noctem Saturnalibus, ne et noctem et diem perdam; attamen lavo et debita hora et salubri, quae mihi et calorem et sanguinem servet; rigere et pallere post lavacrum mortuus possum. Non in publico Liberalibus discumbo, quod bestiariis supremam coenantibus mos est; attamen ubi ubi de copiis tuis coeno. Non emo capiti coronam. Quid tua interest, emptis nihilominus floribus quomodo utar?
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/262
Haec pagina nondum emendata est
491
492
TERTULLIANI