Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/261

Haec pagina nondum emendata est
489
490
APOLOGETICUS.

0489A enim semel aeternum judicium destinavit post saeculi finem, non praecipitat discretionem, quae est conditio judicii, ante saeculi finem. Aequalis est interim super omne hominum genus et indulgens et increpans; communia voluit esse et commoda profanis et incommoda suis, ut pari consortio omnes et lenitatem ejus et severitatem experiremur. Quia haec ita didicimus apud ipsum, diligimus lenitatem, metuimus severitatem, vos contra utramque despicitis; et sequitur, ut omnes saeculi plagae nobis, si forte, in admonitionem, vobis in castigationem a Deo obveniant. Atquin nos nullo modo laedimur: imprimis quia nihil nostra refert in hoc aevo, nisi de eo quam celeriter excedere; dehinc, quia si quid adversi infligitur, vestris id meritis deputatur. 0489B Sed etsi aliqua nos quoque perstringunt ut vobis cohaerentes, laetamur magis recognitione divinarum praedicationum, confirmantium scilicet fiduciam et fidem spei nostrae. Si vero ab eis quos colitis omnia vobis mala eveniunt nostri caussa, quid colere perseveratis 0490A tam ingratos, tam injustos, qui magis vos in dolorem Christianorum juvare et asserere debuerant?

CAPUT XLII.

Argumentum.Nec minus perperam christianos infructuosos negotiis appellari, qui cum illis et de illis vivant, qui opera sua et artes misceant, qui una navigent, militent, mercentur: qui si in ceremoniis quibusdam differant, spectaculis renuntient, thure non supplicent, stipes templis non jactent, tamen et homines et cives sint, et illam qualemcumque jacturam facile compensent, cum aliis utilitatibus, tum, non ut illi, publica vectigalia, defraudando, sed ex fide debitum dependendo.

0490B 42. Sed alio quoque injuriarum titulo postulamur, et infructuosi in negotiis dicimur. Quo pacto homines vobiscum degentes, ejusdem victus, habitus, instructus, ejusdem ad vitam necessitatis? Neque enim Brachmanae aut Indorum