0487A coeperunt. Denique cum ab imbribus aestiva hiberna suspendunt et annus in cura est, vos quidem, quotidie pasti statimque pransuri, balneis et cauponis et lupanaribus operati, aquilicia Jovi immolatis, nudipedalia populo denuntiatis, coelum apud Capitolium quaeritis, nubila de laquearibus exspectatis, aversi ab ipso et deo et coelo. Nos vero jejuniis aridi et omni continentia expressi, ab omni vitae fruge dilati, in sacco et cinere volutantes, invidia coelum tundimus, Deum tangimus, et cum misericordiam extorserimus, Jupiter honoratur a vobis, Deus negligitur.
CAPUT XLI.
Argumentum. — Imo malorum, quae eveniunt quotidie, illos ipsos in causa esse, qui spreto Deo statuas adorent. 0487B Si enim dii illorum vere Dii essent, non et cultores suos Christianorum poenis involverent: at cum et bonis et malis, ille qui vere Deus est, mala immittat, 0488A his in poenam, illis in admonitione esse: qui non ante aeterni judicii rigorem interutrosque discrimen statuet; quod si pertinaciter Diis suis illa adscribi velint, propterea quod christianos esse patiantur, sequitur, injustos, ingratos tales Deos esse, qui cultores suos una cum irrisoribus plecti velint.
Vos igitur importuni rebus humanis, vos reipublicorum incommodorum, vos malorum illices semper, apud quos Deus spernitur, statuae adorantur. Utique enim credibilius haberi debet, eum irasci qui negligatur, quam qui coluntur: aut nae illi iniquissimi, si propter Christianos etiam cultores suos laedunt, quos separare deberent a meritis Christianorum. Hoc, inquitis, et in Deum 0488B vestrum repercutere est, qui et ipse patiatur propter profanos etiam cultores suos laedi. Admittite prius dispositiones ejus, et non retorquebitis. Qui