Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/259

Haec pagina nondum emendata est
485
486
APOLOGETICUS.

0485A nios de coelo, Tarpeios de suo monte perfudit ignis. Nemo adhuc Romae Deum verum adorabat, cum Annibal apud Cannas Romanos annulos, caedes suas, modio metiebatur. Omnes dii vestri ab omnibus colebantur, cum ipsum Capitolium Senones occupaverunt. Et bene, quod si quid adversi accidit urbibus, eaedem clades templorum quae et moenium fuerunt, ut jam hoc revincam, non a deis evenire, quia et ipsis evenit. Semper humana gens male de Deo meruit: primo quidem ut inofficiosa ejus, quem cum intelligeret ex parte, non solum non requisivit timendum, sed et alios sibi citius commenta est quos coleret; dehinc quod non inquirendo innocentiae magistrum, et nocentiae 0486A judicem et exactorem, omnibus vitiis et criminibus inolevit. Caeterum si requisisset, (sequeretur, ut) cognosceret et recognosceret requisitum, et recognitum observaret, et observatum magis propitium experiretur quam iratum. Eumdem ergo nunc quoque scire debet iratum, quem et retro semper, priusquam Christiani nominarentur. Cujus bonis utebatur ante editis, quam deos sibi fingeret, cur non ab eo etiam mala intelligit evenire, cujus bona esse non sensit? Illius rea est, cujus et ingrata. Et tamen si pristinas clades comparemus, leviora nunc accidunt, ex quo christianos a Deo orbis accepit. Ex eo enim et innocentia seculi iniquitates temperavit, et deprecatores Dei esse