0477A nandi, sed qua penes Deum major est contemplatio mediocrium. Si honesta caussa est convivii, reliquum ordinem disciplinae aestimate, qui sit de religionnis officio: nihil vilitatis, nihil immodestiae admittit; non prius discumbitur, quam oratio ad Deum praegustetur; editur quantum esurientes capiunt; bibitur quantum pudicis est utile. Ita saturantur, ut qui meminerint etiam per noctem adorandum Deum sibi esse; ita fabulantur, ut qui sciant dominum audire. Post aquam manualem et lumina, ut quisque de scripturis sanctis vel de proprio ingenio potest provocatur in medium Deo canere hinc probatur quomodo biberit. Oeque oratio convivium dirimit. Inde disceditur non in catervas caesionum neque n classes discursationum, nec in eruptiones lasciviarum, 0477B sed ad eamdem curam modestiae et pudicitiae ut qui non tam coenam coenaverint, quam disciplinam. Haec coitio christianorum merito sane illicita, 0478A si illicitis pari merito damnanda, [si non dissimilis damnandis,] si quis de ea queritur eo titulo, quo de factionibus querela est. In cujus perniciem aliquando convenimus? Hoc sumus congregati, quod et dispersi; hoc universi, quod et singuli; neminem laedentes, neminem contristantes. Quum probi, quum boni coeunt, quum pii, quum casti congregantur, non est factio dicenda, sed curia.
CAPUT XL.
Factiosos potius esse illos, qui benemeritis insidiati, publica mala christianis imputent, cum et ante sectam hanc majora et tertiora etiam orbem quassaverint, illa vero exorta, minora levioraque esse ceperint, utpotae quae precibus suis meritas Numinis poenas 0478B depellat, licet illi temere deos colentes veri Dei benignitatem idolis adscribant.
40. At e contrario illis nomen factionis ac