Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/250

Haec pagina nondum emendata est
467
468
TERTULLIANI

0467A ci cum impudicitia theatri, cum atrocitate arenae cum vanitate xysti. Licuit Epicureis aliquam decernere voluptatis veritatem. Quo vos offendimus, si alias praesumimus voluptates? Si oblectari novisse nolumus, nostra iniuria est, si forte, non vestra. Sed reprobamus quae placent vobis, nec vos nostra delectant.

CAPUT XXXIX.

Ut itaque gentes de praejudicio suo recedant, liberaliter illis christianae factionis (ut appellabant) disciplinam communicat, nobis veteris Ecclesiae statum tantum non ante oculos ponit: quomodo scilicet soliti sint in unum coire, ad quem, pro quibus, quidve precari, monita Scripturae et voces dirigere, censuram morum exercere, conventum ordinare, eleemosynas colligere, 0467B istas distribuere in usum sepulturae, aut ad alendos egenos, orphanos, senes emeritos, aut ad refocillandos 0468A naufragos, vel ob fidem in metella, insulas, carceres relegatos. Quam tantam affectionem omni labe carere docet, verumque amoris titulum mereri, qui apud gentes non nisi impurus sit et simulatus: apud hos convivia esse opipara, sumptuosa, libidinosa, infamia; apud Christianos, sobria, modica, casta, pia. Talem igitur societatem non factionem vocandam, sed curiam.

Edam jam nunc ego ipsa negotia christianae factionis, ut qui mala refutaverim, bona ostendam. Corpus sumus de conscientia religionis et disciplinae divinitate et spei foedere. Coimus in coetum et congregationem, ut ad Deum, quasi manu facta, precationibus ambiamus. Haec vis Deo grata est. Oramus etiam pro imperatoribus, pro ministeriis eorum 0468B ac potestatibus, pro statu seculi, pro rerum quiete, pro mora finis. Cogimur ad littera-