Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/248

Haec pagina nondum emendata est
463
464
TERTULLIANI

0463A municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum; sola vobis reliquimus templa. Possumus dinumerare exercitus vestros: unius provinciae plures erunt. Cui bello non idonei, non prompti fuissemus, etiam impares copiis, qui tam libenter trucidamur, si non apud istam disciplinam magis occidi liceret, quam occidere? Potuimus et inermes, nec rebelles, sed tantummodo discordes, solius divortii invidia ad versus vos dimicasse. Si enim tanta vis hominum in aliquem orbis remoti sinum abrupissemus a vobis, suffudisset [pudore] utique dominationem vestram tot qualiumcumque amissio civium, imo etiam et ipsa destitutione punisset. Procul dubio expavissetis ad solitudinem vestram, ad silentium rerum et stuporem quemdam 0463B quasi mortui orbis; quaesissetis quibus imperaretis. Plures hostes quam cives vobis remansissent. Nunc enim pauciores hostes habetis prae multitudine christianorum, pene omnium civitatum pene omnes cives christianos habendo. Sed hostes maluistis vocare generis humani. Quis autem vos ab illis occultis et usquequaque vastantibus mentes et valetudines vestras hostibus raperet? a daemoniorum incursibus dico, quae de vobis sine praemio, sine mercede depellimus. Suffecisset hoc solum nostrae 0464A ultioni, quod vacua exinde possessio immundis spiritibus pateretis. Porro nec tanti praesidii compensationem cogitantes, non modo non molestum vobis genus, verum etiam necessarium, hostes judicare maluistis: qui sumus plane, non generis humani tamen, sed potius erroris.

CAPUT XXXVIII.

Quae quum ita sint, tolerari, ut Sectam aliquam, quae nihil mali operetur debere, non enim metuendum, ne tales ad illicitas factiones coeant, qui loca factionum vitent, qui dudum renuntiare didicerint spectaculis, circo, theatro, arenae, xysto, unde crudeles, insani, lascivi, vani, turbulenti, et ob id ad conspirandum apti redire soleant homines. Si igitur christiani 0464B alias eligant voluptates, easque innoxii, turbas non debere, cum gentibus etiam suas quieti relinquant.

Proinde, nec paulo lenius, inter licitas fonctiones sectam istam deputari oportebat, a qua nihil tale committitur, quale de illicitis factionibus timeri solet. Nisi fallor enim, prohibendarum factionum caussa de providentia constat modestiae publicae, ne civitas in partes scinderetur, quae res facile comitia, concilia, curias, conciones, spectacula etiam aemulis studiorum compulsationibus inquietaret, cum jam et in