0461A Si inimicos, ut supra diximus, jubemur dilligere, quem habemus odisse? Item si laesi vicem referre prohibemur, nec de facto pares simus, quem possumus laedere? Nam de isto ipsi recognoscite. Quoties enim in Christianos desaevitis, partim animis propriis, partim legibus obsequentes? Quoties etiam praeteritis vobis suo jure nos inimicum vulgus invadit lapidibus et incendiis? Ipsis Bacchanalium furiis nec mortuis parcunt Christianis, quin illos de requie sepulturae, de asylo quodam mortis, jam alios, jam nec totos avellant, dissecent, distrahant. Quid tamen unquam denotastis de tam 0462A conspiratis, de tam animatis ad mortem usque pro injuria repensatum, quando vel una nox pauculis faculis largiter ultionis posset operari, si malum malo dispungi penes nos liceret? Sed absit, ut aut igni humano vindicetur divina sectae, aut doleat pati, in quo probatur. Si enim hostes exsertos, non tantum vindices occultos agere vellemus, deesset nobis vis numerorum et copiarum? Plures nimirum Mauri et Marcomanni ipsique Parthi, vel quantaecumque unius tamen loci et suorum finium gentes, quam totius orbis. Hesterni sumus et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella,
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/247
Haec pagina nondum emendata est
461
462
APOLOGETICUS.