Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/246

Haec pagina nondum emendata est
459
460
TERTULLIANI

0459A postes praestruebant? quam elatissimis et clarissimis lucernis vestibula enubilabant? quam cultissimis et superbissimis toris forum sibi dividebant? non ut gaudia publica celebrarent, sed ut vota propria jam edicerent et in aliena solemnitate exemplum atque imaginem spei suae inaugurarent, nomen principis in corde mutantes. Eadem officia dependunt et qui astrologos et aruspices et augures et magos de Caesarum capite consultant, quas artes ut ab Angelis desertoribus proditas et a Deo interdictas ne suis quidem caussis adhibent Christiani. Cui autem opus est perscrutari super Caesaris salute, nisi a quo aliquid adversus illam cogitatur vel optatur, aut post illam speratur et sustinetur? Non enim ea mente de caris consulitur, qua de dominis. 0459B Aliter curiosa est sollicitudo sanguinis, aliter servitulis.

CAPUT XXXVI.

Hostes igitur haberi posse, qui hostile nihil adversus Romanum vel Imperium vel Imperatorem spirent, imo qui quod Imperatori sunt, etiam sint aliis, quibus male velle, male cogitare non liceat de aliis, multo minus de Imperatore, qui ad tale fastigium a Deo evectus est.

Si haec ita sunt, ut hostes deprehendantur, qui Romani vocabantur, cur nos, qui hostes existimamur, Romani negamur? non possumus et Romani 0460A esse, et hostes non esse, cum hostes reperiantur qui Romani habebantur. Adeo pietas et religio et fides imperatoribus dedita non in hujusmodi officiis consistit, quibus et hostilitas magis ad velamentum sui potest fungi, sed in iis moribus, quibus civilitas in imperatorem tam vere, quam circa omnes necesse habet exhiberi. Neque enim haec opera bonae mentis solis imperatoribus debentur a nobis. Nullum bonum sub exceptione personarum administramus, quia nobis praestamus, qui non ab homine aut laudis, aut praemii expensum captamus: sed a Deo exactore et remuneratore indifferentis benignitatis. Iidem sumus imperatoribus, qui et vicinis nostris. Male enim velle, male facere, male dicere, male cogitare de quoquam ex aequo vetamur. Quodcunque 0460B non licet in imperatorem, id nec in quemquam, quod in neminem, eo forsitan magis nec in ipsum, qui per Deum tantus est.

CAPUT XXXVII.

A quibus Christianis nihil mali expectandum hinc patere possit, utpote apud quos malum malo compensare non liceat, quod si vellent, iniqua odia et contumelias ulturi, facillime possent, et ob ingentem numerum, quo brevi tempore orbis impletus est, et ob mortis contemptum, quem etiam in tormentis pro Fide praestent: sive id agere mallent per incendia, sive per bella, sive denique per meram discessionem vastaturi Rempublicam. At nunc etiam benefactores inimicorum factos, a Daemonum incursibus illos liberare, quos tamen generis, quam erroris humani hostes vocare maluerint.