Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/236

Haec pagina nondum emendata est
439
440
TERTULLIANI

0439A nor Caesarum milites excubiis suis salva praestant. Puto autem, hae ipsae materiae de metallis Caesarum veniunt, et tota templa de nutu Caesaris constant. Multi denique dii habuerunt Caesarem iratum. Facit ad caussam, si et propitium, cum illis aliquid aut liberalitatis aut privilegii, confert. Ita qui sunt in Caesaris potestate, cujus et toti sunt, quomodo habebunt salutem Caesaris in potestate, ut eam praestare posse videantur, quam facilius ipsi a Caesare consequuntur? Ideo ergo committimus in majestatem imperatorum, quia illos non subjicimus rebus suis; quia non ludimus de officio salutis 0440A eorum, qui eam non putamus in manibus esse plumbatis. Sed vos religiosi, qui eam quaeritis ubi non est, petitis a quibus dari non potest, praeterito eo in cujus est potestate. Insuper eos debellatis, qui eam sciunt petere, qui etiam possint impetrare, dum sciunt petere.

CAPUT XXX.

Argumentum.Solos enim Christianos pro Imperatore Deum verum, Deum vivum invocare, illum Deum, quem naturaliter, et se majorem novit ipse Imperator, cui cuncta debet, a quo exspectat. Ab hoc illos, quae Imperatori, orbi, sibi tuta sint, pie, vere, recte petere et impe