Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/235

Haec pagina nondum emendata est
437
438
APOLOGETICUS.

0437A facitis potius quam respectu praesentaneae potestatis, adeo et in isto irreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui plus timoris humano dominio dicatis. Citius denique apud vos per omnes deos, quam per unum genium Caesaris pejeratur.

CAPUT XXIX.

Argumentum.Neque mirari id oportere, quum ipsi illi Dii Caesarem Dominum agnoscant, qui illos excubiis suis salvospraestet, non quem ipsi numine suo incolumem servent, experti illum et iratum et benevolum. Non itaque irreligiosos haberi debere Christianos Caesarique inimicos, qui illum rebus suis non subjiciant, 0438A sed magis illos, qui salutem Caesaris suamque non solum a Diis talibus exspectent, qui dare non possunt, sed et illos persequantur, qui a vero Numine illam et petere sciant et impetrare.

Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem imperatori vel cuilibet homini impertiri possunt, et ita nos crimini addicite. Si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus beneficium aliquod operantur, si perditi conservant, si damnati liberant, si denique (quod in conscientia vestra est) mortui vivos tuentur: jam utique suas primo statuas et imagines et aedes tuerentur, quae, opi-