Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/233

Haec pagina nondum emendata est
433
434
APOLOGETICUS.

0433A ficandum, obstruimus gradum pro fide conscientiae nostrae, qua certi sumus, ad quos ista perveniant officia sub imaginum prostitutione et humanorum nominum consecratione. Sed quidam dementiam existimant, quod cum possimus et sacrificare in praesenti, et illaesi abire manente apud animum proposito, obstinationem saluti praeferamus. Dati scilicet consilium, quo vobis abutamur; sed agnoscimus, unde talia suggerantur, quis totum hoc agitet, et quomodo nunc astutia suadendi nunc duritia saeviendi ad constantiam nostram dejiciendam operetur. Ille scilicet spiritus daemoniacae et angelicae paraturae, qui noster ob divortium aemulus et ob Dei gratiam invidus, de mentibus vestris adversus nos praeliatur, occulta inspiratione, modulatis et subornatis ad omnem, 0433B quam in primordio exorsi sumus, et judicandi perversitatem et saeviendi iniquitatem. Nam licet subjecta 0434A sit nobis tota vis daemonum et ejusmodi spirituum ut nequam tamen servi metui nonnunquam contumaciam miscent, et laedere gestiunt quos alias verentur: odium enim etiam timor inspirat, praeterquam quod desperata conditio eorum ex praedamnatione solatium reputat fruendae interim malignitatis de poenae mora. Et tamen apprehensi subiguntur et conditioni suae succidunt, et quos de longinquo oppugnant, de proximo obsecrant. Itaque dum vice rebellantium ergastulorum sive carcerum, vel metallorum, vel hoc genus poenalis servitutis erumpunt adversus nos, in quorum potestate sunt, certi et impares se esse et hoc magis perditos ingratis resistimus ut aequales, et repugnamus perseverantes in eo quod oppugnant, et illos nunquam magis detriumphamus, quam quum pro fidei obstinatione damnamur.