Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/230

Haec pagina nondum emendata est
427
428
TERTULLIANI

0427A odorem. Nonne omni Capitolio tumulum illum suum praeposuisset, ut ea potius orbi terra praecelleret, quae cineres Jovis texit? Vellet Juno[1] Punicam urbem posthabita Samo dilectam ab Aeneadarum utique genere deleri? Quod si

                                Hic illius arma,
Hic currus fuit, hoc regnum dea gentibus esse,
Si qua fata sinant, jam tum tenditque fovetque.
                      (Virg. Aen. i. 16. seqq.)

0428A Misera illa conjux Jovis et soror adversus fata non valuit plane:

                 Fato stat Jupiter ipse.

Nec tantum tamen honoris Romani dicaverunt fatis dedentibus sibi Carthaginem adversus destinatum votumque Junonis, quantum prostitutissimae lupae Larentinae. Plures deos vestros regnasse certum est. Igitur si conferendi imperii tenent potestatem, cum

  1. Vellet Juno] Cod. Fuld. vellet et Juno. recte. ita supra, Sed non statim et Jupiter. Lactant. lib. ii. c. 17. Nam Juno audere non poterat, aut Carthaginem defendere, ubi arma ejus et currus fuit, aut Romanis nocere: quia progeniem Trojano a sanguine duci Audierat, Tyrias olim quae verteret arces. (Hav.)