Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/228

Haec pagina nondum emendata est
423
424
TERTULLIANI

0423A blimitatis elatos, ut orbem occuparint, et adeo deos esse, ut praeter caeteros floreant, qui illis officium praeter caeteros faciant. Scilicet ista merces Romanis a diis pro gratia expensa est, Sterculius, et Mutunus, et Larentina provexit imperium. Peregrinos 0424A enim deos non putem extraneae genti magis fautum voluisse quam suae, et patrium solum, in quo nati, adulti, nobilitati, sepultique sunt, transfretanis dedisse. Viderit Cybele, si urbem romanam ut memoriam Trojani generis adamavit, vernaculi sui scilicet