Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/227

Haec pagina nondum emendata est
421
422
APOLOGETICUS.

0421A sium Visidianus, Aesculanorum Ancharia, Volsiniensium Nortia, Ocriculanorum Valentia, Sutrinorum Hostia, Faliscorum in honorem patris Curis, unde accepit cognomen, Juno. Sed nos soli arcemur a religionis proprietate. Laedimus Romanos, nec romani habemur, quia non Romanorum deum colimus. Bene, quod omnium Deus est, cujus velimus aut nolimus omnes sumus. Sed apud vos quodvis colere jus est, praeter verum Deum, quasi non hic magis omnium sit Deus, cujus omnes sumus.

CAPUT XXV.

Argumentum.Immerito itaque magnitudinem Imperii Romanorum in tam immensum auctam pro merito religiositatis illorum in deos censeri, qui id illis conferre 0421B potuerint, adeoque soli dii sint. Cum tamen illi et ridiculi, et pudendi, vel etiam peregrini sint, qui (quod multo cum sale prosequitur) sua potius contra Romanos tutati fuissent, si qua illis vis inesset. Nonnullos quoque eorum deos reges fuisse dicit, quo tempore 0422A tamen homines, et illi ipse reges, sine diis non fuerint: olim etiam paupere cultu dii haberentur; ut adeo non Romani ob Religiositatem magni, sed ob magnitudinem religiosi facti appareant. Quinimo non religiosos habendos, qui religiones laedendo facti sint magni, quandoquidem cum populis etiam Deos eorum devicerint, illorumque templa vastarint, statuas dejecerint, sacra aboleverint; quum etiam illi populi non minus religiosi in Deos suos fuerint, qui tamen a Romanis devicti, in illorum imperii summam conflati sunt.

Satis mihi quidem videor probasse de falsa et vera divinitate, cum demonstravi, quemadmodum probatio consistat, non modo disputationibus nec argumentationibus, sed ipsorum etiam testimoniis, quos 0422B deos creditis, ut nihil jam ad hanc caussam sit retractandum. Quoniam tamen Romani nominis proprie mentio occurrit, non omittam congressionem, quam provocat illa praesumptio dicentium Romanos pro merito religiositatis diligentissimae in tantum su-