Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/225

Haec pagina nondum emendata est
417
418
APOLOGETICUS.

0417A Plato Jovem magnum in coelo comitatum exercitu describit deorum pariter et daemonum. Itaque oportere et procurantes et praefectos et praesides pariter suscipi. Et tamen quod facinus admittit, qui magis ad Caesarem promerendum et operam et spem suam transfert, nec appellationem dei ita ut imperatoris in alio quam principe confitetur, cum capitale esse judicetur alium praeter Caesarem et dicere et audire? Colat alius Deum, alius Jovem, alius ad coelum supplices manus tendat, alius ad aram Fidei, alius, si hoc putatis, nubes numeret orans, 0418A alius lacunaria, alius suam animam deo suo voveat, alius hirci. Videte enim ne et hoc ad irreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis et interdicere optionem divinitatis, ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim. Nemo se ab invito coli volet, ne homo quidem; atque adeo et Aegyptiis permissa est tam vanae superstitionis potestas, avibus et bestiis consecrandis, et capite damnandis qui aliquem hujusmodi deum occiderint. Unicuique etiam provinciae et civitati suus deus est, ut Syriae Atagartis, ut Arabiae