0409A sciunt Pyrrhi. Caeterum testudinem decoqui cum carnibus pecudis Pythius eo modo renuntiavit, quo supra diximus; momento apud Lydiam fuerat. Habent de incolatu aeris et de vicinia siderum et de commercio nubium coelestes sapere paraturas, ut et pluvias, quas jam sentiunt, repromittant. Venefici plane et circa curas valetudinum. Laedunt enim primo, dehinc remedia praecipiunt ad miraculum nova, sive contraria, post quae desinunt laedere, et curasse creduntur. Quid ergo de caeteris ingeniis vel etiam viribus fallaciae spiritalis edisseram, phantasmata Castorum, et aquam cribro gestatam, et navem 0410A cingulo promotam, et barbam tactu irrufatam, ut numina lapides crederentur, et Deus verus non quaereretur?
CAPUT XXIII.
Argumentum. — Quantumvis vero magna sit daemonum potentia, majori, Christi nempe, subjici docet; quare etiam de illa ipsi Christiani triumphant, quum scilicet immundos spiritus virtute ejus, vel invitos, ejiciunt. Qui dum imperio Christi obsequium praestant, suam ipsi divinitatem abnuunt, ejusque solam agnoscunt.
Porro si et magi phantasmata edunt, et jam