Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/219

Haec pagina nondum emendata est
405
406
APOLOGETICUS.

0405A spiritales; nec nomen novum est. Sciunt daemonas Philosophi, Socrate ipso ad daemonii arbitrium exspectante. Quidni? cum et ipsi daemonium adhaesisse a pueritia dicatur, dehortatorium plane a bono. Daemonas sciunt Poetae, etiam vulgus indoctum in usum maledicti frequentat, nam et Satanam, principem hujus mali generis, proinde de propria conscientia animae, eadem execramenti voce pronuntiat. Angelos quoque etiam Plato non negavit, Utriusque nominis testes vel magi asserunt. Sed quomodo de angelis quibusdam sua sponte corruptis corruptior gens daemonum evaserit damnata a Deo cum generis auctoribus, et cum eo quem diximus principe, apud litteras sanctas ordine cognoscitur. Nunc de operatione eorum satis 0405B erit exponere. Operatio eorum est hominis eversio: 0406A sic malitia spiritalis a primordio auspicata est in hominis exitium. Itaque corporibus quidem, et valetudines infligunt, et aliquos casus acerbos, animae vero repentinos et extraordinarios per vim excessus. Suppetit illis ad utramque substantiam hominis adeundam mira subtilitas et tenuitas sua. Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant: si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat, in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione tentatus aër pestilentes haustus suos offundit: eadem igitur obscuritate contagionis aspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis, aut saevis libidinibus cum erroribus variis; quorum 0406B iste potissimus, quo deos istos captis et circumscri-